Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 101

Previous Number Next Number See English 

101. (XII.) QUOD ANTE HOC VERBUM, QUOD HODIE EST IN MUNDO FUERIT VERBUM QUOD DEPERDITUM EST. Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis constare potest. Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his:-

Mandatum est ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exod. xxxiv. 13: Deutr. vii. 5; cap. xii. 3). Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, (quod) vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et (quod) comederit populus, et incurvaverit se diis eorum, et imprimis adjunxerit se Baalpeori; et quod accensa sit ira Jehovae contra Israelem propterea (Num. xxv. 1-3). Tum quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Num. xxii. 40; cap. xxiii. 1, 2, 14, 29, 30). Quod etiam ex ore Jehovae prophetaverint, constat ex Prophetiis Bileami (Num. xxiii. 7-10, 18-24; cap. xxiv. 3-9, 16-{1}24);

Quod etiam prophetaverit de Domino, quod oriretur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele (Num. xxiii. 17). Quod prophetaverit ex ore Jehovae (Num. xxii. 13, 18; cap. xxiii. 3, 5, 8, 16, 26; cap. xxiv. 1, 13). Ex his patet quod cultus Divinus similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto apud gentes fuerit. Quod etiam ante Abrami tempus fuerit, aliquantum elucet ex verbis apud Mosen (Deutr. xxxii. 7, 8); sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi, Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus (Gen. xiv, 18-20):

et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur Sacerdos Deo Altissimo (Gen. xiv. 18);

et de Domino dicitur apud Davidem, "Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi" (Psalm. cx. 4). Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sancta ecclesiae, sicut in sacramento Cenae sancta sunt; et quod Malchizedech potuerit benedicere Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus. @1 24 pro "25"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church