Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 97

Previous Number Next Number See English 

97. Insuper sciendum est, quod sensus litterae Verbi sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et per id tamen internum non laedi et violari: non enim nocet, ut sensus litterae Verbi aliter ab uno quam ab altero intelligatur; sed id nocet, si Divina vera, quae intus latent, pervertantur; per hoc enim infertur Verbo violentia. Ne hoc fiat, custodit Sensus litterae; et custodit apud illos qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant; nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per "cherubos," et quoque describitur per illos in Verbo. Illa significatur per "cherubos," qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt de quibus haec leguntur:

Cum Jehovah Deus "expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genes. iii. 23, 24):

per "cherubos" significatur custodia; per "viam arboris vitae" significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per "flammam gladii hinc inde vertentis se," significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per "Cherubos ex auro" positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exod xxv. 18-21). Quia hoc significabatur per "cherubos," ideo Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exod. xxv. 22; cap. {1}xxxvii. 9; Num. vii. 89). Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (n. 37-49); sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. Nec aliud significatum est per Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exod xxvi. (Exod. xxvi. {2}1);

nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, n. 46). Nec aliud significatum est Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. {3}23-28);

Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Reg. vi. 29, 32, 35);

Similiter per cherubos in novo templo (Ezech. xli. 18-20);

videatur etiam supra (n. 47). Quoniam per "cherubos" significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:

"Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto... fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum:... tu cherube expansio contegentis:... perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis" (Ezech. xxxviii. 12-14, 16):

per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "regem ejus" Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per "cherubum" custodia, significetur, patet; nam dicitur,"Tu obsignans demensum;... omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;... "tu cherube expansio contegentis;" ut et "cherube contegens:" quod per "lapides pretiosos," qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (n. 45). Quoniam per "cherubos" significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem, Jehovah "inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo" (Psalm. xviii, 10, 11 (B.A. 9, 10)). "Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge" (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1)). "Jehovah... insidens cherubis" (Psalm. xcix. 1). "Equitare super cherubis," "sedere super illis," et "insidere illis," est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per cherubos apud Ezechielem, in capite primo, et in nono, et decimo: at quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est sensus spiritualis, ideo mihi detectum est quid in summa per omnia illa, quae de cherubis dicuntur in primo capite apud Ezechielem, significatur, quae haec sunt:-

Describitur Divina sphaera externa Verbi (vers. 4);

Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);

Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);

Naturale Verbi, quale est (vers. 7);

Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali ejus, quale (vers. 8, 9);

Divinus Amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim, et simul (vers. 10, 11);

Quod ad unum spectent (vers. 12);

Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);

Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);

Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);

Et ex illo (vers. 24, 25);

Quod Dominus sit supra caelos (vers. 26);

Et quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28). Haec summaria etiam collata sunt cum Verbo in caelo, et cum illo conformia sunt. @1 xxxvii. pro "xxxvi."$ @2 1, 31 pro "31"$ @3 23 pro "22"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church