Spiritual Experiences (Odhner) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. Ulimti judicii imago repraesentata. De infelicium cruciatu, et tandem liberatione. Contentio de misericordia

Hac nocte, expergefactus plura mihi ostensa sunt, quae non ita describere possum, erat species cujusdam revolutionis spirituum, cum manifesta perceptione, nempe quod multi qui in coelo ultimo essent, detruderentur, et multi qui in captivitate, ascenderent. Sed hoc mihi clarius percipiendum dabatur, quod infelices qui in dura captivitate diu fuerunt, per plures vices in somnio contenderent cum iis qui in libertate, in ultimo coelo, et quidem quod iis adimere vellent misericordiam, ita omnem spem salutis, quae contentio die persistebat, dum evigilavi; valde conquesti sunt, cum multa anxietate, et quidem repetitis vicibus, quod iis vellent auferre misericordiam, et quod ita actum prorsus cum iis foret, fuerunt enim in gravi poena, sic ut nihil potius vellent, quam vitam prorsus amittere, unica spes iis a Deo Messia oblata erat, quod cogitare possent, adhuc misericordiam esse, quam cum auferre vellent impii in libertate constituti, geminata est eorum anxietas, sic ut in desperationem laberentur; quod ipsam contentionem attinet, quomodo de misericordia contentio facta sit, non ita aequum est describere, nam spirituum repraesentationes tales non facile describi possunt; quum itaque amarissime questi sunt de injuria ista, quod unicum solatium, quod esset misericordia, iis auferretur, tandem {1} affulsit iis spes, quod non amitterent misericordiam, quod iis promissum erat, percipere etiam misericordiae motionem aliquatenus apud me, non ut meam, sed ut coelorum, et sic Dei Messiae, potui, hi tandem in tali anxietate constituti, mirabiliter liberati sunt, per speciem ascensus mihi manifestam, quae nec ita describi potest {2}; postea cum iis loquutus {3}, et sunt modestissimi, ita nunc inter felices. 1747, nocte inter 27 et 284 Oct. st. v. Aliquoties tunc mihi ostensum est, quod misericordia paene iis adempta est, parum defuit, sic ut ad ultimum angustiae et mortis aeternae, perducti, antequam liberarentur: sed dictum mihi est, quod ii malam egerint vitam. @1 ms. auferetur (sic!); tandem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. postea$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. loquuti$ @4 in ms. 20 et 21 in 27 et 28 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church