Spiritual Experiences (Odhner) n. 2230

Previous Number Next Number See English 

2230. Sicut permulta, et plura quam aliquis credit, in Verbo Domini, sint dicta ad fallaciam sensuum hominum, quia ita putarunt, ideo ita dicta sunt, ob causam, ut non frangerentur persuasiones et cupiditates eorum, sed ut flecterentur; nam loqui aliter, quam homo capit, est serere semen in aquam, illico rejicit, inde nihil; sicut quod Dominus furore sit actus contra aliquem, quod occiderit, quod faciat malum, quod gaudeat ad perdendum eos et delendum, ut Deut. XXVIII: 63, sunt merae fallaciae, quia ita crrdiderunt: nempe quia veritas est, quod Dominus regat omnia et singula, et quod sit omne, ideo, quia nesciverunt caetera, quae indefinita sunt, sicut omnis veritas universalis indefinita continet, ideo loquutum est ad eorum sensum communissimum, sicut quoque loquuntur spiritus boni, cum iis, qui nuper ex vita corporis adveniunt, antequam instruuntur. 1748, 7 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church