2239. Ex his et similibus constare potest, quod si Dominus non regeret universum, quod momento periret universus mundus spirituum, ita quod humanum genus, quare illico ut laxantur habenae, seu momentanea datur licentia, illico quoque coercetur, quod etiam spiritibus dictum est, nec negare possunt, quia res se ita habent, quod nunc quoque confirmant. 1748, 7 Junius.