Spiritual Experiences (Odhner) n. 2251

Previous Number Next Number See English 

2251. Qualis etiam datur loquendi modus cum spiritibus

Loquutus quoque sum cum spiritibus per solas ideas, absque vocibus, et intellexerunt tam bene ac cum vocibus, repraesentando solum ea visu interno, sicut dum ea quae comedi, repraesentabam solum visu interno , absque vocibus, et bene intellexerunt; si quoque simul [repraesentarem] ea, ut si quicquid homo habet super mensa, simul, vel quicquid induitur, seu quicquid patuit visui, hoc illico a spiritibus intelligitur, et videtur; idearum loquelam absque vocibus, quidam melius intelligunt et percipiunt, quam quae fit per voces, nam in similibus sunt, quandoque non nisi per subtiles cogitationes, et perceptae sunt melius, quam si loquutus verbis; quidam non amant loqui, sed ita perspicaces sunt, ut illico percipiant sensum, simul cum affectione, et quidem in instanti, nam non est memoria, quae operatur penes eos, sed est naturalis indoles, quam nolunt agnoscere, sed putant se habere memoriam qualem in vita corporis, sed quia induunt hominis memoriam, ex fallacia sensus ita opinantur. 1748, 8 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church