2263. Quod Philosophia hominum sit modo vocabularium
Cum spiritibus loquutus sum de Philosophia mundi, in qua ponunt sapientiam, quod solum sit vocabularium, nam agitur ibi de qualitatibus, accidentibus, viribus, substantiis et similiter {1}, tum de spiritibus, aliisque similibus, et nihil aliud curant, quam ut sciant, quid voces istae significant, sicut quid accidentia, substantiae, et plura alia, ac de significatione vocum disputant, sicut aliquid reale in iis esset, cum tamen sint modo voces; similiter dum significatio invenitur, annon id {a} significent, ut comprehendi possunt una voce, sic una idea; sed qui hoc faciunt, veritates plures habent, quia ab experientia in semet et mundo id videre potuerunt, sed quia disputant de iis, omnia fiunt confusa, et pulvis, et iis (2264.) inhaerent, proinde materialibus, et corporeis, ita nihil inde, nisi obfuscatio veri luminis, quare dum per talia in spiritualia et coelestia velint intrare, in meras umbras se praecipitant, sicut dum pulvis velit [intrare] in claram lucem, ita obfuscatur lux, quasi nimbo, nube, tenebris, caligine, in quibus dein ponunt lucem, et sapientiam, quare sapientia eorum est mera obtenebratio luminis, ita occoecant semet, et nulli mortalium sunt minus sapientes, quam qui ita procedunt, et ex philosophia tali, quae est pulvis talis, velint in spiritualia intrare-sicut {2} pro exemplo, quod spiritus sit substantia-quibus {3} non modi adscribendi; cum disputatur de substantia et modis, quid sunt, quid inde nisi merae caligines, sic errores, proinde negationes? 1748, 9 Junius. @1 sic ms.$ @2 ms. intrare, sicut$ @3 ms. substantia, quibus$ @a intellexerim$