Spiritual Experiences (Odhner) n. 2267

Previous Number Next Number See English 

2267. Quidam tunc sublati in coelum, ut viderent seu nossent, quomodo illa se haberent, et inde mihi dicebant, quod sic viderent quanta multitudo ab hac vel illa opinione esset, sic in aliquibus, ordine, adeo ut satis manifeste possent nosse, quot societates, tunc praesentes, differrent et quot consentirent, sique in coelo angelorum fuissent, potuissent fere numerari societates, quae proximae, non vero [nosci] quomodo remotius in eos influit; inde quisque concludere potest, quod Dominus novit singularissima in universo coelo, tum in genere humano, quod regitur per spiritus, nam quod spiritus et angeli talia nosse possunt, est donum Domini, quod minuitur augeturque, ad beneplacitum Ipsius, tum quod Dominus disponat et ordinet omnia et singula, quod nunc quoque idea angelica percepi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church