2284. Quod mali spiritus infantes imprimis odio habeant
2284 mali spiritus imprimis infantes odio habeant, saepius enim cum viderim infantes, eos vario modo laedere cupiebant, imo interimere, quod ex eorum phantasiis nosse mihi dabatur; etiam infantilia, quae iis sunt gaudio, odio quoque habent, verbo quicquid est infantile, ex causa quod infantes sint innocentiae, sic maxime innocentes persequuntur et odio habent: quaesivi num etiam sic facere vellent suis infantibus, dicebant non, sed aliorum, et quod se temperare nequeant a tali odio; causa est, quia Dominum odio habent, Qui Solus est Innocentia. 1748, 10 Junius.