Apocalypse Explained (Tansley) n. 1013

Previous Number Next Number See English 

1013. "Et exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est."--Quod significet manifestationem e caelo a Domino, quod consummatum sit, et sic quod instet ultimum judicium, constat ex significatione "vocis magnae dicentis," quod sit manifestatio; ex significatione "templi," quod sit caelum quoad Divinum Verum, per quod fit omnis manifestatio (de qua (supra), n. 220, 391(c, e), 915); ex significatione "throni," quod sit ubi Dominus quoad judicium (de qua (supra), n. 253, 267, 462, 477); et ex significatione "factum esse," quod sit consummatum, hoc est, non amplius aliquod bonum et verum, ita non amplius ecclesia, quia omnia devastata: ex his patet quod per "Exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est," significetur manifestatio e caelo a Domino, quod consummatum sit, et quod instet ultimum judicium. Hoc dictum est postquam "septimus angelus effudit phialam suam in aerem," per quod significatum est quod omnia cogitationis hominis e caelo aversa sint, unde non amplius communicatio hominum ecclesiae cum caelo; quae communicatio cum rupta est, tunc venit ultimum judicium: omnia enim in nexu continentur quamdiu communicatio caeli est cum ecclesia; at cum communicatio perit, est sicut domus quae cadit sublato fundamento: sed usque tunc nova domus loco ejus aedificatur a Domino; "domus" est ecclesia.

[2] (Continuatio de Septimo Praecepto.) Quoniam omnes qui in inferno sunt, in odio sunt contra Dominum, et inde in odio contra caelum, sunt enim contra bona et vera, ideo infernum est ipse homicida, seu unde ipsum homicidium; quod inde sit ipsum homicidium, est quia homo est homo a Domino per receptionem boni et veri; quare bonum et verum destruere est ipsum humanum destruere, ita occidere hominem.

[3] Quod tales sint qui in inferno sunt, nondum ita notum est in mundo, ex causa quia apud illos qui ab inferno sunt et ideo post mortem in infernum veniunt, non apparet aliquod odium contra bonum et verum, nec contra caelum, et minus adhuc contra Dominum; est enim unusquisque dum vivit in mundo in externis, quae ab infantia docentur et imbuuntur mentiri talia quae honesti et decori, quae justi et aequi, et quae boni et veri sunt; at usque odium latet in spiritu illorum reconditum, et hoc in tali gradu in quali est malum vitae illorum; et quia odium est in spiritu, ideo illud erumpit quando externa deposita sunt, quod fit post mortem.

[4] Infernale id odium contra omnes qui in bono sunt, quia contra Dominum, est internecinum. Hoc imprimis constare potest ex jucundo malefaciendi illorum, quod tale est ut gradu excedat omne aliud jucundum, est enim ignis cupidine perdendi animas flagrans; exploratum etiam est quod id jucundum non sit ex odio contra illos quos aggrediuntur perdere, sed ex odio contra Ipsum Dominum. Nunc quia homo est homo ex Domino, et humanum quod ex Domino est bonum et verum, et quia illi qui in inferno sunt humanum quod est bonum et verum ex odio contra Dominum occidere cupiunt, sequitur quod infernum sit unde ipsum homicidium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church