Apocalypse Explained (Tansley) n. 1062

Previous Number Next Number See English 

1062. "Septem capita montes sunt septem, ubi mulier sedet super illis."--Quod significet bona Verbi adulterata et profanata ab illis qui ex eo religioso in dominio sunt, constat ex significatione "septem capitum bestiae," quod sint sancta Verbi profanata (de qua (supra), n. 1040); ex significatione "montium septem," quod sint bona Verbi adulterata etprofanata; (quod per "montes" significentur bona amoris, et in opposito sensu mala quae amoris sunt, videatur (supra,) n. 405, 510, 850(a), 1025; et quod "septem" dicatur de sancto, et in opposito sensu de profano, n. 1040; inde per "montes septem" significantur bona amoris, quae etiam sunt bona Verbi, adulterata et profanata;) et ex significatione "ubi mulier sedet super illis," quod sit ubi dominium ex illo religioso; (quod per "mulierem" significetur religiosum quod est illis qui e Babylonia, videatur supra, n. 1038; et per "sedere" significatur dominari, ut supra, n. 1033 et 1038, ubi de muliere illa dicitur "sedere super aquis multis," et "sedere super bestia coccinea:") quod sit dominium ex illo religioso quod intelligitur, est quia illi qui in dominio sunt super sancta ecclesiae, et id dominium exercent, sunt qui per "mulierem" hanc, quae vocatur "meretrix," ut et "mater scortationum et abominationum terrae," intelliguntur, et non illi qui in cultu secundum id religiosum sunt, et non in dominio; hi dum secundum statuta Papae vivunt, et agnoscunt illum pro vicario Domini, et obeunt sancta cultus secundum institutionem, sunt non absimiles paganis probis, qui non sciunt aliter quam quod vera, bona et sancta sint, quae eorum ministri et monachi docent; et hoc eo magis, quia Verbum non legunt, quidam quia illis ablatum est, quidam quia persuasi pendent ab ore monachorum suorum, et credunt quod illi soli Verbumintelligant, et non alii.

[2] At vero illi ex populo qui spectant ad Dominum, et ad Papam modo ut ad caput ecclesiae, et in aliqua veri affectione sunt, illi quidem in Babylonia sunt, sed non ex illa; nam illi post mortem abduci possunt a vanitatibus illius religiosi, et ab idololatriis, ac perduci ad colendum et adorandum Dominum, et quoque recipiunt vera a Domino per Verbum, aut per docentes illud: quare etiam plures societates, quae totidem ecclesiae sunt, ex illis post ultimum judicium a Domino institutae sunt, de quibus in sequentibus. Quod "septem montes" attinet, super quibus sedere visa est mulier; creditur quod sint septem montes Romae, ubi solium papale est; sed sit quod etiam Roma intelligatur, at usque per "septem montes" significantur bona Verbi adulterata et profanata, nam Verbum ubivis est spirituale, et hoc ejus spirituale est: quod per "septem montes" bona Verbi adulterata et profanata significentur, patet etiam a mox sequentibus quod dicatur quod per "septem capita bestiae etiam septem reges" significentur, et per "septem reges" in sensu spirituali significantur vera Verbi falsificata et profanata.

[3] (Continuatio de quarto genere Profanationis.) Illi qui se totos dant vitae pietatis, vadunt in piis meditationibus continue, et frequenter super genubus orant, et de salute, fide et amore omni tempore et loco sermocinantur, et tamen non fugiunt fraudes, adulteria, odia, blasphemationes, et similia, ut peccata contra Deum, nec pugnant contra illa, illi ex hoc genere sunt qui plus profanant; nam per impura mentis suae inquinant pia oris sui, imprimis si abdicant mundum, et vivunt solitarii. Ex hoc genere illi adhuc plus profanant, qui tales, et usque patrocinantur vitiis, ut adulteriis et concupiscentiis quae sunt naturae et inde voluptatis illorum, per ratiocinia et per Verbum false interpretatum: hi se primum securos, dein inculpatos, tandem sanctos faciunt, et sic in immunda sub sanctitatis velo se conjiciunt, quibus polluunt et se et vestes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church