Apocalypse Explained (Tansley) n. 1150

Previous Number Next Number See English 

1150. (2) [Vers. 13.] "Et cinnamomum at suffimenta." --Quod significet cultum ex amore caelesti profanatum, constat ex significatione "cinnamomi," quod sit bonum amoris caelestis (de qua sequitur); et ex significatione "suffimenti" seu odoramenti, quod sit verum amoris caelestis, quod verum, quia est ex bono amoris caelestis, est bonum sapientiae. Quod sit cultus ex amore caelesti, est quia in hoc versu enumerantur illa quae cultus sunt, in versu priori autem enumerata sunt quae doctrinae sunt; quod illa quae cultus sunt hic significentur, constare potest ex sequentibus, ac videri ex eo, quod tot species enumerentur; quod non factum fuisset, nisi per illas describeretur quod omnia cultus a primis ad ultima profanata sint. Doctrina et cultus distinguuntur per id, quod doctrina doceat quomodo Deus colendus sit, et quomodo homo victurus sit ut recedat ab inferno et accedat ad caelum; cultus autem facit illa, nam cultus tam est oralis quam actualis.

[2] Quod "cinnamomum" significet amorem caelestem, est quia est praestantissimum aroma, et ideo ex illo una cum aliis aromatibus oleum unctionis sanctitatis praeparatum est (videatur Exod. xxx. 23, 24); ac per "oleum unctionis sanctitatis" significabatur Divinus Amor, ac per "aromata," quae erant myrrha nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus odoratus, et casia, significabatur Divina Sapientia, quae una cum oleo olivae significabant Divinam Sapientiam unitam Divino Amori Domini; quod per "aromata" illa significata sit Divina Sapientia, est quia per "odorem" significatur perceptio, ac perceptio est sapientiae: quia id significabatur per "oleum unctionis," ideo per illud sanctificabantur omnia quae servirent pro cultu, sicut altare, Tentorium conventus, arca cum propitiatorio et cherubis, tum vestes sanctitatis Aharonis, et quoque ipse Aharon: inde patet quod "cinnamomum" significet bonum caeleste, et quod "suffimenta" seu odoramenta significent talia quae ex illo bono procedunt, quae omnia se referunt ad verum, ac verum in sua forma est sapientia; hoc verum, quia essentiam trahit ex bono amoris caelestis, vocatur bonum sapientiae. Quod cultus ex illo amore profanatus sit, constat ex illis quae de profanatione omnium doctrinae prius dicta sunt; et cum omnia doctrinae profanata sunt, etiam omnia cultus profanata sunt, nam cultus est ex doctrina et secundum illam.

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) (1)(iv.) Quarta Lex Divinae Providentiae est, Ut intellectus et voluntas ne hilum cogantur, quoniam omne coactum ab alio tollit liberum; sed ut ipse homo se cogat, nam se ipsum cogere est ex libero. --Liberum hominis est ejus voluntatis, ex voluntate est in intellectus cogitatione, et per hanc est in oris loquela, et in corporis actione: dicit enim homo, dum aliquid ex libero vult, "Volo hoc cogitare," "Volo hoc loqui," et "Volo hoc agere." Ex libero voluntatis est quoque homini facultas cogitandi, loquendi et agendi; voluntas dat illam, quia liberum. Quoniam liberum est voluntatis hominis, est quoque ejus amoris; non aliud apud hominem facit liberum quam amor qui est voluntatis ejus: causa est, quia amor est vita hominis: homo enim talis est qualis est ejus amor; ideo quod procedit ex amore voluntatis ejus hoc procedit ex vita ejus. Inde patet quod liberum sit voluntatis hominis, sit amoris ejus, et sit vitae ejus, consequenter quod unum faciat cum proprio, cumque natura et indole ejus.

[4] Nunc quia Dominus vult ut omne quod ab Ipso ad hominem venit, approprietur homini sicut ejus, nam alioqui in homine non foret reciprocum per quod conjunctio, ideo lex providentiae Divinae est ut intellectus et voluntas hominis ne hilum ab alio cogantur; quis enim non potest cogitare et velle malum et bonum, contra leges et cum legibus, contra regem et cum rege, immo contra Deum et cum Deo sed non licet ei loqui et facere omnia quae cogitat et vult. Sunt timores qui externa cogunt, sed illi non interna; causa est, quia externa reformanda sunt per interna, et non interna per externa, internum enim influit in externum et non vicissim: interna etiam sunt spiritus hominis, et externa sunt corporis ejus; et quia spiritus hominis reformandus est, ideo hic non cogitur.

[5] Sunt usque (1)timores qui cogunt interna seu spiritum hominis, sed non alii quam timores e mundo spirituali influentes, qui sunt ab una parte pro poenis inferni, et altera pro non gratia apud Deum: sed timor pro poenis inferni, est externus cogitationis et voluntatis; timor autem pro non gratia apud Deum est internus illarum, et est timor sanctus qui se addit et conjungit amori, cum quo tandem unam essentiam facit; fit sicut qui amat aliquem, quem ex amore timet laedere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church