Apocalypse Explained (Tansley) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. EXPLICATIO. VERSUS 1-3. "Revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus indicare servis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit. Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta; quia tempus prope." 1. "Revelatio Jesu Christi," significat praedictiones de ultimis temporibus ecclesiae a Domino (n. 5); "quam dedit illi Deus indicare servis suis," significat pro illis qui in veris ex bono sunt (n. 6); "quae oportet fieri cito," significat quae certe futura (n. 7); "et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni," significat quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt (n. 8,9). 2. "Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi," significat quod illis qui corde agnoscunt Divinum Verum, ac Divinum Domini in Humano Ipsius (n. 10); "quaecunque vidit," significat intellectum illis illustratum (n.11). 3. "Beatus," significat illos in quibus caelum (n. 12); "legens," significat quod percipiant (n. 13); "et audientes verba prophetiae," significat quod illi vivant secundum doctrinam caeli (n. 14); "et servantes quae in ea scripta sunt," significat quod ex jucundo amoris veri (n. 15); "quia tempus prope," significat statum interiorem talem (n. 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church