Apocalypse Explained (Tansley) n. 402

Previous Number Next Number See English 

402. (vers. 13.) "Et stellae caeli ceciderunt in terram." - Quod significet quod cognitiones boni et veri perierint, constat ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et ex significatione "cadere in terram," quod sit perire, nam stellae cum cadunt in terram pereunt. Similiter significatur per Quod "stellae cadant de caelo" (apud Matthaium, cap. xxiv. 29; et apud Marcum. cap. xiii. 25):

quisque videre potest quod per "stellas" non intelligantur Stellae, illae enim non possunt cadere e caelo, sunt enim fixae seu in loco suo statae, nec possunt cadere in terram, quia sunt majores terra; quare per illas significantur talia quae sunt lucis caeli, et dant lucem, quae sunt cognitiones boni et veri. Apparent etiam in caelo angelico stellae, sed illae sunt apparentiae ex cognitionibus boni et veri; quare apparent circum illos qui in cognitionibus illis sunt, imprimis quando eas animo versant, et cum in desiderio sciendi illas sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church