Apocalypse Explained (Tansley) n. 473

Previous Number Next Number See English 

473. [Vers. 14.] "Et dixi illi, Domine, tu nosti." - Quod significet quod solus Dominus id noverit, constare potest ex illis quae supra (n. 471) dicta sunt, quod nempe per "unum ex senioribus," qui "respondit," et ad quem nunc dicitur, "Domine, tu nosti," intelligatur e caelo a Domino; nam quicquid angeli locuti sunt ad homines in Verbo, non illi locuti sunt, sed Dominus per illos; quare etiam angeli qui locuti sunt passim ibi vocantur "Jehovah;" et inde est quod Verbum, etiam id angeli locuti sunt, sit Divinum; nullus enim, nec angelus, ex se potest loqui tale Divinum quod in Verbo est, et ne quidem aliquod verum quod in se est Divinum, sed solus Dominus per illos; ex his constare potest quod per "Domine, tu nosti," significetur quod solus Dominus id noverit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church