Apocalypse Explained (Tansley) n. 484

Previous Number Next Number See English 

484. "Et absterget Deus omnem lachrymam e, oculis illorum." - Quod significet statum beatitudinis a veri affectione, postquam falsa per tentationes remota sunt, constat ex significatione "abstergere lachrymam ex oculis," quod sit auferre dolorem mentis propter falsa et ex falsis; et quia cessante illo dolore post tentationes, quas subierunt, successit beatitudo per vera ex bono, ideo etiam hoc significatur: omnis enim beatitudo angelis est per vera ex bono, seu per affectionem veri spiritualem; affectio veri spiritualis est ex bono, nam bonum facit illam: quod omnis beatitudo angelis inde sit, est quia Divinum Verum procedens ex Domino facit caelum in communi et in particulari; quare qui in Divinis veris sunt, in vita caeli sunt, proinde in beatitudine aeterna.

[2] Quod "lachryma ex oculis", significet dolorem mentis propter falsa et ex falsis, est quia per "oculum" significatur intellectus veri, et inde "lachryma" significat dolorem propter non intellectum veri, proinde propter falsa. Simile quoque significatur per "lachrymam apud Esaiam, "Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lachrymam desuper omnibus faciebus" (xxv. 8);

per quod significatur quod Dominus per adventum suum remoturus sit mala et falsa apud illos qui vivunt ex Ipso, sic ut nullus dolor mentis propter illa et ex illis erit; "mors" significat malum, quia ex illo est mors spiritualis, ac "lachryma" dicitur de falso.

[3] Sciendum est quod "lachrymatio" et "fletus" significent dolorem propter falsa et ex falsis, sed "lachrymatio" dolorem mentis et "fletus" dolorem cordis propter illa; dolor mentis est dolor cogitationis et intellectus, quae sunt veri, ac dolor cordis est dolor affectionis seu voluntatis, quae sunt boni; et quia ubivis in Verbo est conjugium veri et boni, ideo utrumque tam "fletus" quam "lachryma" in Verbo dicitur, quando exprimitur dolor propter falsa doctrinae seu religionis. Quod "fletus" sit dolor cordis constare potest ex eo, quod fletus e corde eructetur, et in lamenta per os erumpat; et quod "lachrymatio" sit dolor mentis constare potest ex eo, quod ex cogitatione per oculos exeat; in utroque tam fletu quam lachrymatione exit aqua, sed amara et stringens, quae exit per influxum ex spirituali mundo in dolorem hominis, ubi aqua amara correspondet defectui veri propter falsa et inde dolori; quare apud illos qui in veris sunt est dolor propter falsa. Ex his videri potest unde est, quod in Verbo, ubi dicitur "lachryma" etiam dicatur "fletus," quod nempe propter conjugium boni et veri in singulis ibi

[4] In confirmationem velim sequentia loca modo adducere: - Apud Esaiam, "Deflebo fletu Jaeserem, Vitem Sibmae; rigabo te lachryma mea, chesbon et Eleale" (xvi. 9);

apud Jeremiam, In occultis locis flebit anima mea,.... ac descendet oculus meus lachryma" (xiii. 17);

apud eundem, "Quis dabit.... oculum meum scaturiginem lachrymae, ut fleam diu noctuque?" (viii. 23 [B.A. ix. 1];) in Threnis, "Flendo flebit in nocte, et lachryma super gena ejus" (i. 2);

apud Malachiam, "Operire lachryma altare Jehovae, fletu et suspirio" (ii. 13);

apud Davidem, "Qui serunt cum lachryma.., ac flendo portat jactum seminis" (Ps. cxxvi. 5, 6);

apud Jeremiam, "Inhibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachryma" (xxxi. 16);

apud eundem, Lamentatrices "festinent, et tollant super nobis lamentum, et defluant oculi nostri lachryma" (ix. 17 [B.A. 18]);

"lamentum" pro fletu, quia est vox fletus. Apud Davidem, "Fessus sum anhelitu meo, lavo per totam noctem lectum meum, lachryma mea cubile meum liquefacio" (vi. 7 [B.A. 6]):

per "lavare lectum" intelligitur fletu, qui est oris, quia dicitur de anhelitu; at "madefacere cubile," quod tamen simile est, de lachryma. Haec adducta sunt, ut ex his quoque sciatur quod binae expressiones similes in Verbo, imprimis Prophetico, non sint repetitiones vanae, sed quod una se referat ad bonum et altera ad verum.

CAPUT VIII. |1.| Et cum aperuit sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi semihoram. 2. Et vidi septem angelos, qui coram Deo steterunt, et datae sunt illis septem tubae. 3. Et alius angelus venit et stetit ad altare, habens thuribulum aureum; et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum Omnium super altare aureum quod coram throno. 4. Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5. Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et projecit in terram, et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus. 6. Et septem angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent. 7. Et primus angelus clanxit, et facta est grando et ignis mixta sanguine, et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne gramen viride combustum est. 8. Et secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis. 9. Et mortua est tertia pars creaturarum illarum in mari habentium animas, et tertia pars navium periit. 10. Et tertius angelus clanxit, et cecidit ex caelo stella magna ardens quasi lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum et super fontes aquarum. 11. Et nomen stellae dicitur absinthium; et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt. 12. Et quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum, ut dies non luceret tertia parte ejus, et nox similiter. 13. Et vidi et audivi unum angelum volantem in medio caeli, dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church