Apocalypse Explained (Tansley) n. 557

Previous Number Next Number See English 

557. [Vers. 9.] "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos." - Quod significet persuasiones quibus se accingunt ad pugnas, contra quas vera rationalis spiritualis hominis non valent, constat ex significatione "thoracum" seu "loricarum," quod sint tutationes contra mala et falsa in pugnis; hic autem tutationes malorum et falsorum contra bona et vera, quia agitur de illis qui in falsis mali contra vera sunt. Quod sint persuasiones quae hic per "thoraces" significantur, est quia sensuales homines qui in falsis mali sunt, qui hic describuntur, non pugnant ex ratione contra vera, non enim vident vera sed solum falsa; inde in persuasione sunt quod falsa sint vera; quare ex persuasione falsi solum pugnant, et persuasio falsi apud illos talis est ut vera, quae rationalis spiritualis homo producit, non valeant; repelluntur enim sicut ensis a thorace seu lorica: ideo per "thoraces sicut thoraces ferrei" significantur persuasiones contra quas vera non valent. Quod persuasivum quod apud illos est, sit infatuans et suffocan|s|, usque adeo ut rationale spirituale contra illud non valeat, videatur supra (n. 544, 549, 556 [a]). Praeterea thoraces seu loricae tegunt partem pectoralem seu thoracicam corporis, per quam significatur affectio veri spiritualis; etiam omnis affectio inest sono, qui una cum loquela e pectore emittitur: illis autem, qui hic per "locustas" significantur, qui sunt homines sensuales qui in falsis, non alia affectio est quam affectio amoris sui; quae quia plena est confidentia sui et plena persuasione quod falsum eorum sit verum, et quia haec inest sono qui una cum loquela e pectore emittitur, ideo apparuerunt locustae "in thoracibus qui sicut thoraces ferrei:" "ferrum" etiam significat verum in ultimis, et quoque falsum ibi, ac simul durum; et persuasivum, quod illis est, facit ut falsum sit ita durum ut vera contra illud resiliant sicut forent nullius rei et valoris. Quia talis est persuasio sensualium hominum qui in falsis sunt ex confidentia sui, et illa apud spiritus tam potens est ut rationale aliorum spirituum, cum quibus sermo est, suffocet et exstinguat, ideo in mundo spirituum severe prohibita est; et qui illa utuntur, mittuntur inter spiritus ubi usque ad deliquium ab aliis spiritibus per persuasiones adhuc fortiores vexantur, et hoc Usque dum desistunt.

[2] Quoniam thoraces seu loricae in usu fuerunt in bellis, et induere illas significabat accingere se ad bellum et sic pugnare, ideo in Verbo dicuntur "induti loricis" qui accincti erant ad pugnandum: - Ut apud Jeremiam, "Alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in galeis, expolite lanceas, induite loricam" (xlvi. 4):

per haec verba non intelligitur pugna unius exercitus contra alterum, sed pugna rationalis spiritualis hominis contra naturalem hominem qui ex scientificis false applicatis contra vera et bona pugnat: haec enim dicta sunt de exercitu Pharaonis regis Aegypti, quem percussit rex Babelis; et per "Pharaonem regem Aegypti" intelligitur naturalis ille homo, et per "regem Babelis," juxta Euphratem, intelligitur rationalis spiritualis homo; quare per "Alligate equos, ascendite equites, sistite vos in galeis, expolite lanceas, et induite loricam," significantur talia quae sunt pugnae rationalis spiritualis hominis contra naturalem hominem qui in falsis: equi sunt illa quae intellectus sunt; "currus," cui alligarentur, illa quae doctrinae; "equites" sunt intelligentes; "galeae" sunt quae rationis; "lanceae" sunt vera pugnantia; et "lorica" est vis et robur pugnandi et resistendi: causa quod "lorica" id sit, est quia cingit pectus, et ex pectore per brachia est omne robur pugnandi et resistendi.

[3] Apud eundem, "Contra" Babelem "tendat, tendat tendens arcum suum, contra extollet se in lorica sua" (li. 3):

etiam hic "lorica" pro vi pugnandi et resistendi. Apud Esaiam, "Induit justitiam sicut loricam. et galeam salutis super caput suum" (lix. 17):

ibi de Domino, et de subjugatione infernorum ab Ipso; et per "justitiam sicut loricam" significatur zelus vindicandi fideles ab inferno, et Divinus amor salvandi genus humanum; et quia zelus ex Divino Amore, et inde robur, fuit ex quo pugnavit et vicit, ideo justitia vocatur "lorica:" per "galeam salutis" autem significatur Divinum Verum ex Divino Bono, per quod salus; nam "galea" simile significat cum "capite," quia caput illa induitur; quod "caput," cum de Domino, significet Divinum Verum et Divinam Sapientiam, videbitur in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church