Apocalypse Explained (Tansley) n. 586

Previous Number Next Number See English 

586. "Ut non adorarent daemonia." - Quod significet ne colerent suasmet cupiditates, constat ex significatione "adorare," quod sit colere; et ex significatione "daemoniorum," quod sint malae cupiditates. Quod "daemonia" sint malae cupiditates, est quia per "daemonia" intelliguntur spiritus infernales, et omnes spiritus qui in infernis sunt non sunt nisi quam malae cupiditates; omnes enim spiritus qui in infernis sunt, similiter ac omnes angeli qui in caelis, ex humano genere sunt; et quisque homo post mortem fit qualis ejus vita in mundo fuit, proinde qualis ejus affectio; ita prorsus ut homo post mortem sit sua affectio, homo bonus affectio boni et veri, ac homo malus affectio mali et falsi: quisque post mortem etiam cogitat, vult, loquitur et facit secundum suam affectionem. Affectio mali et falsi est quae, vocatur cupiditas, et quae significatur per "daemonium."

[2] Quid autem intelligitur per "colere daemonia" etiam paucis dicetur. Unusquisque homo est in consortio cum spiritibus; absque consortio et conjunctione cum illis nemo potest vivere; ac tales spiritus apud hominem sunt, quales ejus affectiones seu cupiditates sunt; quapropter quando homo in cultu non spectat ad Dominum nec ad proximum, sed ad semet et ad mundum, hoc est, quando colit Deum ob finem solum ut evehatur ad honores et lucretur opes, seu ut possit damno afficere alios, tunc colit daemonia; nam tunc Dominus in cultu ejus non praesens est, sed spiritus infernales, qui ei consociati sunt, praesentes sunt: apud hos spiritus etiam talis vesania est ut ipsi credant se deos esse, et coli; quisque enim spiritus, sicut quisque homo, qui in amore sui est, ambit coli sicut Deus; inde est quod talis vesana cupido resideat. apud homines post mortem, quando fiunt spiritus daemones; hoc itaque significatur per "adorare daemonia."

[3] Hic cultus etiam intelligitur per "sacrificare daemonibus," apud Mosen, "Ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, per abominationes iratum reddiderunt Ipsum; sacrificant daemonibus, Deo non, diis quos non noverunt" (Deutr. xxxii. [16,] 17);

apud eundem, Filii Israelis sacrificabunt ad ostium Tentorii, et "non sacrificabunt amplius sacrificia sua daemonibus, post quos scortantes illi" (Levit. xvii. 7):

sacrificia quae fiebant ad ostium Tentorii repraesentabant cultum Domini, quia altare et quoque Tabernaculum repraesentabant caelum, ubi Dominus est praesens; at sacrificia quae fiebant alibi, repraesentabant cultum ubi Dominus non esset praesens, ita cultum daemonum; hoc erat, quia omnia eo tempore repraesentativa erant.

[4] Apud Davidem, "Sacrificarunt filios suos et filias suas daemonibus" (Ps. cvi. 37):

hoc erat prorsus infernale; sed per "Sacrificare filios et filias" in sensu spirituali significabatur per malas cupiditates perdere et destruere vera et bona ecclesiae, "filii" enim significant vera ecclesiae, ac "filiae" bona ejus.

[5] Apud Esaiam, "Occurrent Tziim cum Ijim, et daemon silvestris socio suo obviabit, et quiescet ibi noctua, et inveniet sibi requiem" (xxxiv. 14):

agitur ibi de totali ecclesiae devastatione per concupiscentias corporeas et mere naturales, ex quibus omnis generis falsa et mala profluunt; illae concupiscentiae significantur per "Tziim" et "Ijim," tum per "noctuam" et "daemonem silvestrem" seu satyrum.

[6] Similiter alibi apud eundem, "{1}Cubabunt ibi Tziim, et implebuntur domus eorum Ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et daemones silvestres saltabunt ibi" (xiii. 21):

haec dicta sunt de Babele; quod apud illos qui intelliguntur per "Babelem" tales concupiscentiae corporeae et mere naturales sint, ac vitam animi eorum faciant, significatur per quod "domus eorum" talibus "implebuntur," et quod "ibi habitabunt et saltabunt:" per "domum" significatur mens seu animus hominis cum illis quae inibi, per "filias noctuae" significantur falsitates, et per "daemones silvestres" seu satyros cupiditates mere corporeae. Simile de Babele dicitur in Apocalypsi, "Babylon.... facta est habitaculum daemonum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae" (xvi|ii|. 2). Per "daemonia" ejecta a Domino, quibus tunc plures obsessi fuerunt, significantur omnis generis falsitates, quibus ecclesia fuit infestata, et a quibus liberata est a Domino (Ut Matth. cap. viii. 16, 28; cap. ix. 32, 33: cap. x. 8; cap. xii. 22; cap. xv. 22: Marc. i. 32-34: Luc. iv. 33-38, 41; cap. viii. 2, 26-40; cap. ix. 1, 37-44, 49, 50; cap. xiii. 32: et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church