Apocalypse Explained (Tansley) n. 786

Previous Number Next Number See English 

786. "Et plaga mortis ejus sanata est." Quod significet discordantiam apparenter summotam per inventas conjunctiones operum cum fide, constat ex significatione "plagae mortis," quod sit discordantia cum Verbo, simile enim per "plagam mortis" hic significatur, quod mox supra per "caput sauciatum in mortem:" (quod "plagae" in Verbo significent talia quae destruunt ecclesiam et vitam spiritualem hominis, videatur supra (n, 584); et quia doctrina ex Verbo facit ecclesiam, ideo cum doctrina discordat cum Verbo, non amplius est ecclesia, sed est religiosum quod mentitur ecclesiam:) et ex significatione "sanata esse," nempe plaga, quod sit quod discordantia illa apparenter summota sit per inventas conjunctiones operum cum fide; quod hoc significetur per "sanari," cum per "plagam mortis" significatur discordantia cum Verbo, absque ulteriore deductione constare potest; at quod usque plaga illa non sanata sit, sed modo apparentur summota, videbitur in sequentibus. Primum aliqua in medium afferentur de conjunctionibus bonorum operum cum fide, inventis ab illis qui crediderunt se acutiores et sagaciores reliquis esse, et simul tali dote ingenii praeditos ut per ratiocinia ex fallaciis possint inducere cuicunque falso apparentiam veri; sed ut ea indagentur, ad captum sistantur, et dein evolvantur, velim hic conjunctiones bonorum operum cum fide, per quas apparet sicut discordantia cum Verbo summota esset, quasdam creditas a simplicibus, et quasdam inventas ab eruditis, tradere.

[2] (1.) Simplicissimi non sciunt aliter quam quod sola fides sit credere illa quae in Verbo sunt, et quae doctrina ecclesiae inde docet. (2.) Minus simplices non sciunt quid sola fides, sed quod fides sit credere quod faciendum sit; pauci ex illis distinguunt inter credere et facere. (3.) Alii vero autumant quod fides producat bona opera, sed non cogitant quomodo producit. (4.) Alii cogitant quod fides omnino praecedet, et quod bona ex illa producantur, aut existant sicut fructus ex arbore. (5.) Quidam credunt quod ita fiat per cooperationem ab homine, quidam quod absque ejus cooperatione. (6.) Sed quia doctrinale dictat quod sola fides absque bonis operibus salvet, ideo quidam bona opera nihili pendunt, dicentes corde quod omnia quae faciunt in conspectu Dei sint bona, et quod mala a Deo non videantur. (7.) At quia toties in Verbo dicuntur "facta" et "opera," tum "facere" et "operari," ex necessitate conciliandi Verbum cum illo dogmate, excogitant conjunctiones, sed diversimode, usque tamen tales, ut fides per se sit, et opera per se sint, ob causam ut in fide sit salvatio, et nihil in operibus. (8.) Quidam conjungunt fidem cum conatu faciendi bonum apud illos qui ad ultimum justificationis gradum pervenerunt, sed cum conatu qui nihil trahit ex voluntario hominis, sed solum ex influxu seu inspiratione, quia bonum ex voluntario hominis in se non bonum est. (9.) Quidam conjungunt fidem cum merito Domini, dicentes quod id operetur omnia vitae hominis, eo nesciente. (10.) Quidam conjungunt fidem cum bono morali et cum bono civili, quae bona facienda sunt propter vitam in mundo, et non propter vitam aeternam: et quod haec bona intelligantur per "facta" et "opera" ac per "facere" et "operari" in Verbo, et quod propter usus ibi bona opera docenda et praedicanda sint coram laicis, quia hi arcana conjunctionis fidei et operum non sciunt, et quidam non capiunt. (11.) Multi ex eruditis putant quod conjunctio omnium sit in sola fide; nempe, quod in illa sit amor in Deum, charitas erga proximum, sit bonum vitae, sint opera, sit meritum Domini, sit Deus; praeter quod homo ipse aliquid de illis ex se cogitet, velit et faciat. (12.) Sciendum est quod plures adhuc conjunctionis modi inventi sint, et quod adhuc plures ab iisdem inveniantur in mundo spirituali, nam cogitatio spiritualis exspatiari potest in innumerabilia in quae cogitatio naturalis nequit. Vidi quendam ibi excogitavisse modos conjunctionis ultra centenos, et in singulis progressum fuisse meditatione a principio per media usque ad finem; sed cum in fine erat, et credidit quod nunc conjunctionem videret, illustratus est et animadvertit quod quo interius de ea re cogitavit, eo plus separaverit fidem a bonis operibus, quam illa conjunxerit. Ex his constare potest quales sunt conjunctionis modi, quos praecipue eruditi invenerunt, ut discordantia dogmatis istius cum Verbo appareret sicut concordans, quod intelligitur per "plagam mortis bestiae sanatam."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church