Apocalypse Explained (Tansley) n. 847

Previous Number Next Number See English 

847. "Et numerus ejus sexcenta sexaginta et sex." Quod significet quod usque quale ejus sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu, constat ex significatione "numeri," quod sit quale fidei separatae a vita; et ex significatione "sexcenta sexaginta sex," quod sint omnia falsa et inde omnia mala in complexu; quod is numerus illa significet, est quia "sex" significant omnia, ac praedicantur de veris et inde bonis, ac in opposito sensu de falsis et inde malis; numerus enim ille est compositus ex numeris 2 et 3 in se ductis, ac numerus "duo" praedicatur de bonis, et in opposito sensu de malis, ac numerus "tria" de veris ac in opposito sensu de falsis, ac numerus compositus simile significat cum numeris simplicibus ex quibus compositus est; inde nunc est quod "sex" significent omnia vera et inde omnia bona in complexu, ac in opposito sensu omnia falsa et inde mala in complexu. Ut significentur omnia illa ad plenum, ideo triplicatur ille numerus, ac per triplicationem exsurgit sexcenta sexaginta et sex; per "triplicatum" enim significatur prorsus ac plenum a principio ad finem, hic itaque quod prorsus nihil veri et boni supersit.

[2] Quod per omnem numerum in Verbo significetur aliquid rei aut status, et quod quale ejus determinetur per numeros qui apponuntur, videatur supra (n. 203, 429, 574, 841); quod numeri majores et congregati ex minoribus similia significent cum minoribus et simplicibus, ex quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 430); ita numerus "sexcenta sexaginta et sex" similia cum "sex," et "sex" similia cum "tribus" et cum "duobus" ex quibus per multiplicationem exsurgunt; quod "tria" significent plenum, completum, prorsus et omnia, a principio ad finem, ac dicantur de veris et de falsis, supra (n. 532), et quod "duo" similiter de bonis et de malis (n. 532 fin.): simile quod per "sex" etiam significatur per "duodecim," quia duodecim exsurgunt per multiplicationem 3 in 4, ac "quatuor" similiter ac "duo" praedicantur de bonis, et quoque de malis. Ex his nunc patet quod per numerum "sexcenta sexaginta sex," qui numerus dicitur esse "hominis," et quem computare dicitur esse "intelligentiae," significetur quale fidei separatae a bonis operibus, quod sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu; quod dicatur "intelligentiae esse computare illum numerum," non significat intelligentiam esse scire aut invenire significationem illius numeri, sed intelligentiam esse inquirere et videre falsa et mala quae faciunt quale fidei separatae a vita.

[3] Quod quale illius fidei tale sit quoad falsa, videbitur in mox sequentibus; quod etiam tale sit quoad mala, est quia dum removerentur bona opera, ac removentur dum creditur quod prorsus nihil justificent aut salvent, sequitur quod loco illorum sint mala opera; homo enim vel in bonis vel in malis erit; non potest esse in utrisque simul, quod intelligitur per haec Domini verba, "Nemo potest duobus dominis servire;..aut unum odio habebit, et alterum diliget;....non potestis Deo servire et mammonae" (Matth. vi. 24):

inde est quod ex fide removente bona opera, quae sunt bona vitae, sequantur omnia mala in complexu. Praeterea omnis religio pro fine habet vitam; docet enim mala quae fugienda sunt, ac bona quae facienda; religio quae pro fine non habet vitam, non dici potest religio; consequenter ubi docetur quod opera vitae nihil faciant, sed sola fides; et ubi hoc docetur, annon omnia mala vitae, quantum non leges civiles vetant ac inhibent, permissa sunt? sola enim fides illa celat, remittit, aufert; quod ita sit, constare potest ex eo, quod dicatur quod sola fides justificet vitam, et tamen docetur quod homo non salvetur per aliquod bonum vitae, et quoque quod salvetur ex fide illa etiam in ultima mortis hora, tum quod justificetur eodem momento quo recipit illam fidem; et similia plura, quae prorsus persuadent quod vita non sit finis istius religionis; et si religio pro fine non habet vitam, sequitur quod laxet frena malis omnis generis.

[4] Quod omnia falsa in complexu sint illis qui tam doctrina quam vita in fide illa sunt, constare potest ex eo, quia fides sola justificans seu salvans est haec fides, quod Pater miserit Filium, qui reconciliaret Sibi genus humanum per passionem crucis et sic sublationem damnationis; sed qualis haec fides est, et quid veri aut non veri in illa est, supra expositum est; et quisque videre potest quod in illa fide non sit nisi quam cogitatio, ac nihil vitae; nam dicitur, si id cum fiducia et confidentia credimus, hoc est, cogitatione agnoscimus, quod salvemur. Si salus sit in hac sola fide, quid ergo tunc opus est scire quid amor in Dominum, quid charitas erga proximum, quid vita hominis, ac vitae bona et mala, quid remissio peccatorum, quid reformatio et regeneratio? annon omnia illa sunt sola illa fides? Si quaeritur quid remissio peccatorum, annon est sola illa fides? Si quaeritur quid charitas erga proximum, annon est sola illa fides? si quaeritur quid est ecclesia, annon est sola illa fides? Ita in reliquis.

[5] Inde patet quod illa sola fides absorpserit, et quasi draco deglutiverit omnia vera et bona Verbi et inde ecclesiae, quae tamen innumerabilia sunt, et per quae omnis intelligentia et sapientia est angelis, et per quae omnis salus est hominibus. Quia per illam solam fidem exsularunt omnia vera ac bona ecclesiae, sequitur quod loco illorum sint falsa et inde mala, et consequenter ecclesia devastata; immo etiam, per hoc verum, quod homo ex se non facere possit bonum quod bonum est, rejiciuntur omnia vera et bona ecclesiae, quasi homini liceat sic desistere ab illis faciendis, quia potius damnabilia, si non bona, quam salutifera: et mirum est quod per unum verum male intellectum, omnia vera et bona ecclesiae in toto complexu rejecta sint. Haec sunt quae per "numerum bestiae sexcenta sexaginta et sex", in sensu spirituali significantur.

CAPUT XIV. |1.| Et vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis. 2. Et audivi vocem e caelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni: et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis. 3. Et canebant tanquam canticum novum coram throno, et coram quatuor animalibus, et senioribus; et nemo potuit discere canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia, empti de terra. 4. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt; hi sunt qui sequentes Agnum, quocunque vadit: hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno. 5. Et in ore illorum non est inventus dolus, immaculati enim sunt coram throno Dei. 6. Et vidi alium angelum volantem in medio caeli, habentem Evangelium aeternum, evangelizare habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo. 7. Dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, et adorate Ipsum qui fecit caelum et terram, et mare et fontes aquarum. 8. Et alius angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes. 9. Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna, si quis bestiam adoraverit, et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte sua et super manu sua. 10. Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis angelis et coram Agno. 11. Et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum, et non habebunt requiem diu et noctu adorantes bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus. 12. Hic patientia sanctorum est; hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu. 13. Et audivi vocem e caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc; immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis; opera enim illorum sequuntur cum illis. 14. Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream,{1} et in manu sua falcem acutam.{2} 15. Et alius angelus exivit e templo, clamans magna voce sedenti super nube, Mitte falcem tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae. 16. Et misit sedens super nube falcem suam super terram, et demessa est terra. 17. Et alius angelus exivit e templo quod in caelo, habens et ille falcem acutam. 18. Et alius angelus exivit ex altari, habens potestatem super ignem, et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae{3} terrae, quia maturuerunt uvae ejus. 19. Et misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum. 20. Et calcatum est torcular extra urbem, et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum, a stadiis mille sexcentis. [NOTAE AUCTORIS:] @1. Div [inum] am [orem] et Div [inam] sap [ientiam].$ @2. Divinum verum Verbi.$ @3. Bona charitatis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church