Apocalypse Explained (Tansley) n. 851

Previous Number Next Number See English 

851. "Et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia." Quod significet secundum vera in omni complexu, constat ex significatione "centum quadraginta quatuor millia," quod sint vera in omni complexu (de qua supra, n. 430). Similia per illa significantur, quae per haec Domini verba ad duodecim suos discipulos, "Jesus..dixit illis, Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis Me in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duo decim tribus Israelis" (Matth. xix. 28);

per quae non intelligitur quod duodecim discipuli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, sed quod Dominus judicaturus omnes secundum vera ex bono quod ab Ipso; nam per "duodecim discipulos" significantur omnes qui ab ecclesia, et in sensu abstracto omnia ecclesiae, quae sunt vera ex bono. (Sed haec etiam supra, n. 9, 206, 253 [b], 270, 297, 430 [c], explicata videantur.)

[2] Similia etiam significantur per "seniores" et "principes" apud Esaiam, "Jehovah stitit Se ad litigandum, et stans ad judicandum populos; Jehovah in judicium veniet cum senioribus populi sui, et principibus ejus" (iii. 13, 14):

per "seniores populi," et per "principes ejus," similia significantur quae per "duodecim discipulos," nempe omnes qui ab ecclesia in veris et bonis ejus sunt, et in sensu abstracto vera et bona ecclesiae in omni complexu. (Quod illa per "seniores" significentur, videatur supra, n. {1}270; et quod etiam per "principes," n. 29, 408.)

[3] Quod per "centum quadraginta quatuor millia" intelligantur vera in omni complexu, est quia similia per illum numerum, quae per "duodecim" significantur, et per "duodecim" significantur vera et bona in omni complexu; quod similia per "centum quadraginta quatuor millia," est quia numeri compositi similia significant quae numeri simplices, ex quibus illi per multiplicationem exsurgunt, ac numerus 144 exsurgit per multiplicationem 12 in 12: similis significatio est numeri "centum et quadraginta quatuor millium" quae est numeri "centum et quadraginta quatuor:" sed de hac re videantur plura in explicatione capitis praecedentis, vii., ubi agitur de "duodecim millibus" obsignatis ex unaquavis tribu, et de "centum et quadraginta, quatuor millibus" obsignatis simul ex omnibus tribubus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church