Apocalypse Explained (Tansley) n. 966

Previous Number Next Number See English 

966. "Et factus est sanguis sicut mortui,"-Quod significet quod omnes falsificatae sint, constat ex significatione "sanguinis," quod sit Divinum Verum, et in opposito sensu Divinum Verum falsificatum (de qua, n. 30, 328 [a], 329, 476, 748); hic itaque quod omnes cognitiones veri ex Verbo falsificatae sint. Cognitiones veri ex Verbo sunt vera sensus litterae ejus, seu vera in Verbo pro naturali homine, quae etiam Divina vera sunt; haec prorsus falsificata significantur per quod "mare factus sit sanguis sicut mortui." Divina vera sensus litterae Verbi dicuntur falsificata, quando perversa sunt usque ad destructionem Divini Veri interioris, seu Divini Veri in caelis; tunc etiam apparent in caelis apud hominem sicut sanguis mortui. Quod illi qui separant fidem a bonis vitae falsificent Verbum, supra aliquoties ostensum est; de his haec dicta sunt, ut patet a versu secundo hujus capitis.

[2] |(Continuatio.)| DE QUARTO PRAECEPTO DECALOGI, QUOD HONORANDI SINT PARENTES. Hoc praeceptum etiam datum est, quia honor parentum repraesentabat et inde significabat amorem in Dominum et amorem erga ecclesiam; "pater" enim in caelesti sensu, seu Pater caelestis, est Dominus; ac "mater" in caelesti sensu, seu Mater caelestis, est ecclesia; "honor" significat bonum amoris, ac "prolongatio dierum" quae illis, significat felicitatem vitae aeternae; ita intelligitur hoc praeceptum in caelo, ubi non alius pater cognoscitur quam Dominus, nec alia mater quam regnum Domini, quod etiam est ecclesia; Dominus enim ex Se dat vitam, et per ecclesiam dat nutritionem. Quod in caelesti sensu non aliquis pater in mundo intelligendus sit, et ne quidem nominandus, dum homo in idea caelesti est, docet Dominus apud Matthaeum, "Patrem ne nominetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester, qui in caelis est" (xxiii. 9). (Quod "Pater" significet Dominum quoad Divinum Bonum, videatur supra, n. 32, 200, 254, 297. Quod "mater" significet regnum Domini, ecclesiam, ac Divinum Verum, in Arcanis Caelestibus, n. 289, 2691, 2717, 3703, 5581, 8897. Quod "prolongatio dierum" significet felicitatem vitae aeternae, n. 8898, ibid.; et quod "honor" significet bonum amoris, n. 8897 ibi, et n. 288, 345, supra.) Ex his nunc patet quod praeceptum tertium et quartum involvant arcana de Domino; nempe agnitionem et confessionem Divini Ipsius, ac cultum Ipsius ex bono amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church