Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. (Vers. 1.) "Revelatio Jesu Christi," significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est, tam in Caelis quam in Terris. - Per "Revelationem Jesu Christi," significantur omnes praedictiones, quae quia sunt a Domino, dicitur Revelatio Jesu Christi; quod sint de Domino deque Ipsius Ecclesia, ab Explicationibus patebit. In Apocalypsi non agitur de successivis statibus Ecclesiae, minus de successivis statibus Regnorum, ut quidam hactenus crediderunt, sed ibi a principio ad finem agitur de ultimo statu Ecclesiae in Caelis et in Terris, et tunc de ultimo Judicio, et post hoc de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma: quod Nova haec Ecclesia sit finis hujus operis, patet; quare illa quae praecedunt, agunt de Ecclesiae statu, qualis est proxime ante illam; sed in quanam serie de illis agitur, videri potest a Contentis singulorum Capitum, et distinctius ab Explicatione singulorum Versuum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church