Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. "Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam," significat in specie secundum statum receptionis cujusvis. Quod omnes status receptionis Domini et Ipsius Ecclesiae per Septem illa Nomina in Sensu spirituali significentur, videbitur infra: fuit enim Johannes, cum hoc illi mandatum est, in statu spirituali, et in illo statu non aliquid vocatur nomine quod non significat rem aut statum: quare nec a Johanne haec quae scripta sunt, ad aliquam Ecclesiam in illis locis missa sunt, sed dicta illarum Angelis, per quos intelliguntur qui recipiunt. Quod per omnia Nomina Locorum et Personarum in toto Verbo intelligantur res spirituales, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis, ut quid per "Abrahamum," "Isacum" et "Jacobum," tum per "Israelem," et per Nomina duodecim ejus filiorum; ut et quid per varia loca Terrae Canaanis, et per loca vicina Terrae isti, ut quid per Aegyptum, Syriam, Assyriam, et plura. Simile est cum septem his Nominibus. Sed qui vult manere in Sensu literae, maneat, quia ille Sensus conjungit; sciat modo, quod Angeli per illa Nomina res et status Ecclesiae percipiant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church