Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. "Et conversus vidi Septem Candelabra aurea," significat Novam Ecclesiam, quae in illustratione a Domino ex Verbo erit. - Quod "Septem Candelabra" sint Septem Ecclesiae, dicitur in versu ultimo hujus capitis; et quod per Septem Ecclesias intelligantur omnes qui in Christiano Orbe sunt, et accedunt ad Ecclesiam, videatur supra (n. 10); et in specie secundum statum receptionis cujusvis (n. 41). Quod per "Septem Candelabra" intelligatur Nova Ecclesia, est quia in illa et in illius medio est Dominus, dicitur enim quod "in medio Septem Candelabrorum viderit similem Filio Hominis," et per "Filium Hominis" intelligitur Dominus quoad Verbum. Candelabra illa visa sunt aurea, quia aurum significat bonum, et omnis Ecclesia est Ecclesia ex bono quod formatur per vera; quod "aurum" significet bonum, videbitur in sequentibus. Candelabra illa non erant unum juxta alterum, seu ad contactum posita, sed ad distantias facientia quendam circum, ut patet ab his in sequente capite:

"Haec dixit, Qui ambulat in medio Septem Candelabrorum aureorum, (vers. 1). Non dicitur aliquid de lucernis Candelabrorum istorum, sed in sequentibus dicitur quod Sancta Hierosolyma (hoc est, Nova Ecclesia) "non opus habeat Sole, nec Luna, quia Lucerna ejus Agnus, et gentes quae salvantur, in Luce Ipsius ambulabunt" (Apoc. xxi. 23, 24);

et porro, "Non opus habent Lucerna, quia Dominus Deus illustrat illos" (cap. xxii 5);

sunt enim illi, qui e Nova Ecclesia Domini erunt, solum Candelabra, qui lucebunt a Domino. Per "Candelabrum aureum in Tabernaculo" nec aliud repraesentatum est, quam Ecclesia quoad illustrationem a Domino (de quo Candelabro videatur Exod. xxv. 31{1}, ad fin; cap. xxxvii. 17-24{2}; Levit. xxiv. 3, 4; Num. viii. 2, 3, 4); quod illud Ecclesiam Domini quoad Divinum amorem Spiritualem, qui est amor erga proximum, repraesentaverit, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 9548, 9555, 9558, 9561, 9570{3}, 9783); tum infra (n. 493). Per "Candelabrum" etiam significatur Nova Ecclesia a Domino instauranda, apud Sachariam (cap. iv.), quoniam significat Novam Domum Dei seu Novum Templum, ut patet a sequentibus ibi, ac per "Domum Dei" seu "Templum" significatur Ecclesia, et in supremo sensu Divinum Humanum Domini, ut Ipse docet (Joh. ii. 11, et alibi); sed dicetur, quid in ordine significatur in capite iv. apud Sachariam, dum ei visum est "Candelabrum:" - Per illa quae continentur a vers. 1-7, significatur illustratio Novae Ecclesiae a Domino ex bono amoris per verum; "Oleae" ibi significant Ecclesiam quoad bonum amoris: per illa a vers. 8-10 ibi, significatur quod haec a Domino; per "Serubabelem" ibi, qui aedificaturus est Domum, ita Ecclesiam, repraesentatur Dominus: per illa a vers. 11-14, significatur, quod in illa Ecclesia etiam erunt vera ex origine Caelesti. Haec illius Capitis explicatio per Caelum a Domino mihi data est. @1 31 pro "11"$ @2 17-24 pro "17 ad 20, 35"$ @3 9570 pro "9572"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church