Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 733

Previous Number Next Number See English 

733. (Vers. 8.) "Bestia, quam vidisti, erat et non est,", significat Verbum apud illos pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum. -Quod per "Bestiam" significetur Verbum, videatur supra (n. 723); per "erat et non est," significatur illud pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum. Quod Verbum apud illos fuerit, et quoque sit, et tamen quod non sit, notum est: agnoscitur quidem pro sancto, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Ecclesiam et super Caelum, ac de Petro et ejus clavibus; sed usque non agnoscitur, non enim legitur a populo, quia ab illo legendo detinetur, et per varia a Monachis figmenta abducitur, imo etiam prohibetur; et solummodo custoditur in bibliothecis, et monasteriis, ubi etiam pauci id legunt, minus ad aliquod verum inibi attendunt; sed modo ad dictata Papae, quae dicunt in simili sanctitate esse: imo quando ex corde loquuntur, vituperant et blasphemant Verbum. Ex his constare potest, quod per "Bestiam quae erat et non est" significetur Verbum apud illos pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church