Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 765

Previous Number Next Number See English 

765. (Vers. 8.) "Propter hoc in una die venient plagas ejus, mors et luctus et fames," significat quod propterea tempore Ultimi Judicii poenae malorum, quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri. -Per "propter hoc" intelligitur, quia in corde suo dixit, "Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo," de quibus mox supra (n.764); per "una die" significatur tempore Ultimi Judicii, quod etiam Dies Judicii vocatur; per "plagas" significantur poenae malorum quae fecerunt in mundo, quae tunc super illos rediturae sunt; per "mortem" significatur vita infernalis, ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, qui supra (n. 763{1}) vocatur "cruciatus," de qua morte aliquid sequitur; per "luctum" significatur internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, ut quoque supra (n. 764) per "famem" significatur deprivatio intellectus omnis veri; in has tres plagas seu poenas, veniunt illi ex isto Religioso qui ex amore sui et nullo amore usuum nisi propter se, dominati sunt; hi quoque corde athei sunt, quoniam propriae prudentiae ac naturae omnia attribuunt; reliqui ex illa gente, qui tales sunt, sed non interius in se cogitant, idololatrae sunt; quod per plagam seu poenam quae vocatur "fames," intelligatur deprivatio intellectus omnis veri, videatur supra (n. 323). Est quidem cuivis homini, quamdiu in mundo vivit, rationalitas, hoc est, facultas intelligendi verum. Haec facultas manet apud omnem hominem post mortem; usque illi qui ex amore sui et fastu propriae intelligentiae imbuerunt falsa religionis in mundo, post mortem non volunt intelligere verum, et non velle est sicut non posse; hoc non posse ex non velle est apud omnes tales, et augetur ex eo, quod ex jucundo concupiscentiae falsi propter dominium continue imbuant nova falsa confirmantia, et sic fiunt quoad intellectum mera falsa, ac ita manent in aeternum. Similia intelliguntur per haec de Babele apud Jeremiam :

"Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo: ab ira Jehovae non habitabitur, sed erit devastatio tota; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus" (i. 12, 13). @1 763 pro "764"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church