Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 776

Previous Number Next Number See English 

776. Qui non scit quid per "aurum," "argentum," "lapidem pretiosum," "margaritam," "byssum," "purpuram," "sericum," "coccinum," "lignum thyinum," "vas eburneum," "lignum pretiosum," "aes," "ferrum," "marmor" et "vas," significatur, potest mirari quod talia enumerata sint, et opinari quod modo sint cumulatae voces ad exaltationem rei; sed ab explicatis constare potest, quod non unica vox sit vana, et quod per illa describatur plene, quod non illis qui confirmaverunt se in dogmatibus Religiosi istius sit unicum verum, et si non unicum verum non est unicum bonum, quod est bonum Ecclesiae.

Locutus sum cum illis qui in Religioso illo se confirmaverunt, etiam cum aliquibus qui in Concilio Niceno, Lateranensi et Tridentino, Legati fuerunt, qui principio crediderunt quod quae decreverant purae et sanctae Veritates essent; sed post instructionem, et tunc datam e Caelo illustrationem, confessi sunt quod ne unum verum videant; at quia se in illis tunc prae aliis confirmaverunt, post illustrationem, quam ipsi exstinxerunt, ad fidem suam priorem redierunt. Imprimis crediderunt, quod illa quae de Baptismo et Justificatione sanciverunt, essent Veritates; sed usque dum in illustratione erant, viderunt et ex visu illustrato confessi sunt, quod peccatum originale non sit alicui ex Adamo, sed a propriis parentibus successive, et quod non id in Baptismo per imputationem et applicationem meriti Domini tollatur; tum quod imputatio et applicatio meriti Domini sit figmentum humanum, quia impossibile; et quod nusquam alicui lactenti infundatur fides, quia fides est cogitantis. Viderunt usque quod Baptismus sit sanctus et sacramentum, quia in Signum et in Memoriale quod homo possit regenerari a Domino per vera ex Verbo, in Signum pro Caelo, et in Memoriale pro homine; et quod homo per illum introducatur in Ecclesiam, sicut filii Israelis per transitum Jordanis in Terram Canaanem, et sicut habitatores Hierosolymae ad receptionem Domini per Baptismum Johannis; nam absque illo signo in Caelo coram angelis, non potuerunt Judaei subsistere et vivere veniente Jehovah, hoc est, Domino in carnem. Similia his fuerunt quae de Justificatione sanciverunt.

Quod Imputatio meriti Domini non sit, nec detur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). Et quod malum haereditarium, quod vocatur peccatum originale, non sit ab Adamo sed a parentibus successive, in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 277). Quid "Adamus" in Verbo, n. 241 ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church