Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 814

Previous Number Next Number See English 

814. (Vers. 8.) "Et datum illi ut amiceretur byssino mundo at splendido," significat quod illi qui e Nova Ecclesia Domini erunt, instruentur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino. - Per "datum illi" intelligitur Uxori, per quam significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, ut mox supra (n. 812); per "amiciri significatur instrui in veris, quia per "vestes" significantur vera (n. 166), et per "vestes albas" genuina vera (n. 212); per "byssinum mundum et splendidum" significatur nitens ex bono et purum ex veris; et quia non aliunde datur purum verum quam per Verbum ex Domino, ideo etiam hoc significatur. "Mundum et splendidum" dicitur, quia "mundum" significat id quod immune est a malo, ita quod nitet ex bono, et "splendidum" significat id quod immune est a falso, ita purum ex vero. Per "byssum" seu "byssinum" significatur genuinum Verum, etiam in sequentibus locis:

Hierosolyma, "vestivi te acupicto, accinxi te Bysso, et obtexi te serico; sic ornata auro et argento et vestis tua Byssus et sericum" (Ezech. xvi. 10, 13);

"Byssus in acupictura ex Aegypto, fuit expansio tua" (Ezech. xxvii. 7):

haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni. "Exercitus in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti Byssino albo et mundo" (Apoc. xix. 14{1}). Quod Joseph vestitus sit vestibus Byssi a Pharaone (Gen. xli. 42), simile significat. Verum ex Verbo apud illos, tametsi non in illis, significatur per Byssinum apud Babylonem (Apoc. xviii. 12, 16);

Et apud Divitem (Luc. xvi. 19). Byssinum etiam vocatur "xylinum;" quare per id etiam significatur genuinum Verum in his apud Mosen:

"Pro Aharone tesselabis tunicam xylini: et facies cidarim xylini" (Exod. xxv.ii. 39);

"Fecerunt tunicas xylini pro Aharone et Filiis ejus" (Exod. xxxix. 27);

"Habitaculum facies xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum" (Exod. xxvi. 1: cap. xxxvi. 8);

"Facies tapetes pro atrio ex xylino intertexto" (Exod. xxvii. 9, 18; cap. xxxviii. 9):

Etiam "velum atrii cum xylino intertexto" (Exod. xxxviii. 18). @1 14 pro "13"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church