Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 881

Previous Number Next Number See English 

881. "Paratam sicut Sponsam (ornatam) Marito Suo," significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino. - Dicitur quod Johannes "viderit urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo," hic quod viderit illam urbem "paratam sicut Sponsam Marito suo; unde etiam patet, quod per "Hierosolymam" intelligatur Ecclesia, et quod viderit illam primum ut Urbem, et postea ut Virginem Sponsam; illam ut Urbem repraesentative, et illam ut Virginem Sponsam spiritualiter, ita in duplici idea, una intra seu supra alteram: prorsus sicut angeli, qui cum vident aut audiunt aut legunt in Verbo "urbem," in idea inferioris cogitationis percipiunt urbem, sed in idea superioris cogitationis percipiunt Ecclesiam quoad doctrinam; et hanc, si desiderant et orant ad Dominum, vident ut Virginem in pulchritudine et amictu secundum quale Ecclesiae: ita quoque mihi datum est Ecclesiam videre. Per "paratam" significatur amicta ad desponsationem, et Ecclesia non aliter accingitur ad desponsationem, et postea ad conjunctionem seu conjugium, quam per Verbum; hoc enim est unicum medium conjunctionis seu conjugii quia Verbum est a Domino et de Domino, et sic Dominus; quare etiam vocatur "Foedus," et "foedus" significat conjunctionem spiritualem: Verbum etiam datum est propter illum finem. Quod per "Maritum" intelligatur Dominus, patet a vers. 9 et 10{1} hujus capitis, ubi Hierosolyma vocatur "Sponsa, Uxor Agni." Quod Dominus dicatur "Sponsus" et "Maritus," et Ecclesia "Sponsa" et "Uxor," et quod conjugium illud sit sicut conjugium boni et veri, et fiat per Verbum, videatur supra (n. 797). Ex his constare potest, quod per "Hierosolyma parata sicut Sponsa Marito" significetur Ecclesia illa per Verbum conjuncta Domino. @1 9 et 10 pro "10 et 11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church