Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 887

Previous Number Next Number See English 

887. (Vers. 6.) "Et dixit mihi, Factum est," significat quod sit Divina Veritas. - Quod per "dixit mihi" significetur quod sit Divina veritas, est quia Dominus tertio dixit, "dixit mihi," tum quia dixit "factum est" in praesenti: et quod Dominus tertio dicit, est quod credendum sit quia est Divina veritas, tum quod dicit in praesenti: "ter" enim significat completum ad finem (n. 505); similiter cum facturus dicitur "factum est."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church