Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 937

Previous Number Next Number See English 

937. (Vers. 3.) "Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi," significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti. - Per "ullum devotum non erit ibi" significatur quod non aliquod malum aut falsum ex malo, quod separat Dominum, in Nova Hierosolyma erit; et quia malum et falsum non datur nisi in recipiente qui est homo, significatur quod non aliqui separati a Domino ibi erunt; per "devotum" in Verbo intelligitur omne id malum et falsum quod separat et avertit hominem a Domino, tunc enim ille homo fit diabolus et satanas: per quod "Thronus Dei et Agni in illa erit," significatur quod Ipse Dominus in illa Ecclesia regnaturus sit, per "Thronum" enim hic significatur Regnum, et Regnum Domini est ubi Ipse Solus colitur: per quod "servi Ipsius ministrabunt Ipsi" significatur quod qui in veris per Verbum a Domino sunt, erunt cum Ipso et facient mandata Ipsius, quia conjuncti; quod per "servos Domini" significentur qui in veris ab Ipso sunt, videatur supra (n. 3, 380), et per "ministros" qui in bono ab Ipso sunt (n. 128); inde per "servos qui ministrabunt Ipsi" significantur qui in veris ex bono per Verbum a Domino sunt, et faciunt mandata Ipsius. Quia Ecclesia hodie non scit quod conjunctio cum Domino faciat Caelum, et quod conjunctio fiat per agnitionem quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius, ideo de his aliquid dicetur: - Qui de his non aliquid scit, potest dicere, Quid conjunctio; quomodo agnitio et vita potest facere conjunctionem; quid his opus est; potest ne salvari unusquisque ex sola misericordia; quid opus alio salvationis medio quam sola Fide; estne Deus misericors et omnipotens. At sciat quod in mundo spirituali cognitio et agnitio faciant omnem praesentiam, et quod affectio quae est amoris faciat omnem conjunctionem; spatia enim ibi non aliud sunt quam apparentiae secundum similitudinem animorum, hoc est, affectionum et inde cogitationum; quare cum aliquis cognoscit alterum vel ex fama, vel ex commercio cum illo, vel ex conversatione, vel ex affinitate, dum ex idea cognitionis istius de illo cogitat, sistitur ille praesens, tametsi procul foret ad mille stadia ad apparentiam; et si aliquis alterum quem cognoscit etiam amat, habitat cum illo in una societate, et si intime amat in una domo. Hic status est omnium in toto mundo spirituali; et ille status omnium trahit originem ex eo, quod Dominus unicuivis sit praesens secundum Fidem, et conjunctus secundum Amorem. Fides et inde praesentia Domini datur per cognitiones veritatum ex Verbo, imprimis de Ipso Domino ibi. Amor autem et inde conjunctio datur per vitam secundum praecepta Ipsius; nam dicit Dominus, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; et amabo illum, et mansionem apud illum faciam" (Joh. xiv. 21-24). Sed quomodo hoc fit, etiam dicetur: - Dominus amat unumquemvis, et vult conjungi illis; sed non potest conjungi quamdiu homo in jucundo mali est, prout in jucundo odendi et vindicandi, in jucundo adulterandi et scortandi, in jucundo depraedandi seu furandi sub aliqua specie, in jucundo blasphemandi et mentiendi, inque concupiscentiis amoris sui et mundi; omnis enim qui in illis est, in consortio est cum diabolis qui in Inferno sunt. Dominus quidem amat illos etiam ibi, sed non potest conjungi illis, nisi removeantur jucunda malorum istorum; et ea non possunt removeri a Domino, nisi homo exploret se, ut sciat sua mala, agnoscat et confiteatur illa coram Domino, ac velit desistere ab illis, et sic paenitentiam agere. Hoc faciet homo sicut a se, quia non sentit quod faciat aliquid a Domino; et hoc datum est homini, quia conjunctio, ut sit conjunctio, erit reciproca hominis cum Domino, et Domini cum homine. Quantum itaque sic removentur mala cum illorum jucundis, tantum intrat amor Domini, qui, ut dictum, est universalis erga omnes, et tunc abducitur homo ab Inferno, ac inducitur in Caelum. Hoc faciet homo in mundo; nam qualis homo est in mundo quoad spiritum, talis manet in aeternum, cum sola differentia, quod status ejus fiat perfectior, si bene vixit, quia tunc non est circumvelatus materiali corpore, sed vivit spiritualis in spirituali corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church