Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. Omnia et singula quae in Mundo spirituali, et quae in Mundo naturali existunt, ex gradibus discretis et simul ex gradibus continuis coexistunt, seu ex gradibus altitudinis et ex gradibus latitudinis; illa dimensio quae consistit ex gradibus discretis, vocatur altitudo, et illa quae ex gradibus continuis, vocatur latitudo[;] situs eorum respective ad visum oculi non mutat denominationem. Absque cognitione horum Graduum, non sciri aliquid potest de discrimine inter tres Coelos, nec de discrimine inter amorem et sapientiam angelorum ibi, nec de discrimine inter calorem et lucem in quibus sunt, nec de discrimine inter athmosphaeras quae ambiunt et continent. [2] Tum absque cognitione horum Graduum, nihil sciri potest de discrimine facultatum interiorum quae Mentis sunt apud homines, ita nec de statu illorum quoad reformationem et regenerationem; nec de discrimine facultatum exteriorum, quae corporis sunt, tam apud angelos quam apud homines; et prorsus nihil de discrimine inter spirituale et naturale, et inde nihil de correspondentia; imo nihil de ullo discrimine vitae inter homines et bestias, et de discrimine inter bestias perfectiores et imperfectiores; nec de discriminibus inter formas Regni vegetabilis, et inter materias Regni mineralis. [3] Ex quibus constare potest, quod illi, qui hos Gradus ignorant, non ex aliquo judicio possint videre causas[;] vident modo effectus, et judicant causas ex illis, quod fit plerumque ex inductione [ab] effectibus continua; cum tamen causae non producunt effectus per continuum, sed per discretum; aliud enim est causa, et aliud est effectus; est discrimen sicut inter prius et posterius, aut sicut inter formans et formatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church