Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. Dictum est quod omnis homo nascatur in facultatem illam, seu in rationalitatem, sed intelligitur omnis homo, apud quem externa per aliqua contingentia, vel in utero, vel post nativitatem ex morbo, vel ex inflicto capiti vulnere, vel ex Vesano amore erumpente et relaxante repagula, non laesa sunt; apud hos rationale non potest elevari; vita enim, quae est voluntatis et intellectus, apud hos non habet terminos, in quos desinat, ita dispositos, ut secundum ordinem possit ultimos actus agere, agit enim secundum determinationes ultimas, sed non ex illis: quod nec dari possit apud infantes et pueros, videatur infra n. 266 fin.* * Prima editio: fin:


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church