Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 261

Previous Number Next Number See English 

261. Ex his constare potest, quod si Mens spiritualis occlusa sit, Mens naturalis continue agat contra illa quae Mentis spiritualis sunt, ac timeat quod aliquid inde influat, quod suos status perturbet: omne id quod per Mentem spiritualem influit, est e Coelo, nam Mens spiritualis est in forma Coelum; et omne quod in Mentem naturalem influit, est e Mundo, nam Mens naturalis est in forma mundus; ex quo sequitur, quod Mens naturalis, quando Mens spiritualis occlusa est, reagat contra omnia Coeli, nec in se admittat illa, nisi quantum ei [inserviunt] pro mediis ad sibi comparandum et ad possidendum illa quae mundi sunt; et quando illa quae Coeli sunt, inserviunt* pro mediis naturali Menti ad suos fines, tunc media illa, tametsi apparent coelestia, usque fiunt naturalia; finis enim qualificat illa, fiunt enim sicut scientifica naturalis hominis, in quibus intus nihil vitae est. Sed quia Coelestia non ita possunt conjungi naturalibus, ut unum agant, ideo separant se, ac Coelestia apud mere naturales homines se reponunt ab extra in circuitu circum naturalia quae intra sunt: inde est, quod homo mere naturalis possit loqui et praedicare coelestia, et quoque per actus simulare illa, tametsi intus cogitat contra illa; hoc facit cum solus est, illud autem cum in caetu est. Sed de his plura in sequentibus. * Prima editio: ["and" sign] inserviunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church