Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. IV. Quod Intellectus correspondeat Pulmoni, hoc sequitur ex dictis de correspondentia voluntatis cum corde; sunt enim duo quae regnant in spirituali homine seu in Mente, Voluntas et Intellectus, et sunt duo quae regnant in naturali homine seu in Corpore, Cor et Pulmo; et Correspondentia est omnium Mentis cum omnibus Corporis, ut supra dictum est; inde sequitur, [quod] cum* Voluntas correspondet Cordi, Intellectus correspondeat Pulmoni. Quisque etiam apud se potest animadvertere, quod Intellectus correspondeat Pulmoni, tam ex cogitatione sua, quam ex loquela sua; [2] ex Cogitatione; non potest quisquam cogitare nisi pulmonaris spiritus** concurrat et concordet, quare cum tacite cogitat, tacite respirat[;] si alte cogitat, alte respirat; retrahit et remittit, comprimit et elevat pulmonem secundum cogitationem, ita secundum influxum affectionis ex amore, lente, festine, cupide, clementer, attente; imo si prorsus continet spiritum, non potest cogitare, nisi in suo spiritu ex ejus respiratione, quod non manifeste appercipitur. [3] Ex Loquela; non*** effluit ex ore minimum vocis absque adjutrice ope pulmonis, sonus enim, qui articulatur in voces, omnis existit e Pulmone per tracheam et epiglottidem; quare loquela secundum inflationem follis istius, et aperitionem meatus ejus, exaltatur usque in clamorem, et secundum contractionem diminuitur, et si meatus obstipatur, cessat loquela cum cogitatione. * Prima editio: dum ** Prima editio: spirirus *** Prima editio: non enim


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church