Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 428

Previous Number Next Number See English 

428. Illi autem qui in Amore spirituali sunt, qui est amor erga proximum, non habent sapientiam vitae suae inscriptam, sed habent intelligentiam, nam sapientiae est facere bonum ex affectione boni, at intelligentiae est facere bonum* ex affectione veri, ut supra dictum est: hi nec sciunt quid fides[;] si nominatur fides[,] intelligunt veritatem, et cum nominatur charitas[,] intelligunt facere veritatem: et cum dicitur quod [verum] credendum sit, dicunt hoc vanam loquutionem esse, et ajunt[,] quis non credit verum; hoc dicunt quia vident verum in luce sui Coeli; quare credere quod non vident, vocant vel simplicitatem vel fatuitatem. Hi sunt qui faciunt Pulmonicum Coeli, de quo etiam supra. * Prima editio: bouum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church