Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SINT SUBSTANTIA ET FORMA IN SE, ITA IPSUM ET UNICUM. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia* sit Substantia et Forma, mox supra confirmatum est; et quod Divinum Esse et Existere sit Esse et Existere in se, etiam supra dictum est. Non dici potest quod sit Esse et Existere a se, quia hoc involvit initium, et quoque a quodam in illo quod sit esse et existere in se; at ipsum Esse et Existere in se est ab aeterno; ipsum Esse et Existere in se est etiam increatum, et omne creatum non potest esse nisi ab Increato, et quod creatum est, etiam est finitum, et finitum nec existere potest nisi ex Infinito. * Prima editio: sapientia


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church