Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. QUOD DIVINUM NON SIT IN SPATIO. Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est Omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in Coelo, et apud unumquemvis spiritum sub Coelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali: quod id non possit idea naturali comprehendi, est quia in illa est spatium; formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium; omne magnum et parvum ibi est spatii, omne longum, latum et altum ibi est spatii, verbo omnis mensura, figura et forma ibi est spatii; quare dictum est, quod non possit idea mere naturali comprehendi, quod Divinum non sit in spatio, cum dicitur quod sit ubivis. [2] Sed usque potest homo comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis; quare primum aliquid dicetur de idea et inde cogitatione spirituali: idea spiritualis non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu: status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis inde, in genere de bono et de vero; idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; est superior, et spectat ideas spatii sub se sicut coelum spectat terram. [3] At quia angeli et spiritus aeque vident oculis ut homines in mundo, et objecta non videri possunt nisi in spatio, ideo in Mundo spirituali, ubi spiritus et angeli sunt, apparent spatia similia spatiis in terris, at usque non sunt spatia, sed apparentiae; non enim sunt fixa et stata sicut in terris; possunt enim elongari et contrahi, possunt mutari et variari; et quia sic non possunt mensura determinari, non possunt ibi aliqua idea naturali, sed solum idea spirituali comprehendi, quae non alia est de distantiis spatii, quam sicut de distantiis boni aut de distantiis veri, quae sunt affinitates et similitudines secundum status eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church