Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 194

Previous Number Next Number See English 

194. "Et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae," significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae. - Per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia, et per illam cum vocatur "urbs," significatur Nova Ecclesia quoad doctrinam; quare per "scribere super illum nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae," significatur quod illis inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae: quod per "Hierosolymam "significetur Ecclesia, et per illam ut urbem Ecclesia quoad doctrinam, videatur infra (n. 880, 881). Quod per "urbem" significetur doctrina, est quia per "terram," in specie per "Terram Canaanem," significatur Ecclesia in toto complexu; et inde per haereditates, in quas Terra Canaan divisa erat, significata sunt varia Ecclesiae, ac per urbes in illis doctrinalia; ex eo est, quod per urbes, ubi nominantur in Verbo, non aliud ab Angelis intelligatur; quod etiam per multam experientiam mihi testatum est. Hoc simile est, quemadmodum cum significatione montium, collium, vallium, fontium, fluviorum, quae omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod "urbes" significent doctrinalia, aliquantisper constare potest a sequentibus locis:

"Evacuabitur terra, confundetur terra, prophanabitur terra, frangetur Urbs inanis, reliquum in Urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (Esaj. xxiv. 3, 4, 10, 12{1});

"Ascendit leo ex vepreto, ad redigendum terram in vastitatem; Urbes tuae destruentur, vidi Carmelum desertum, et Urbes ejus desolatas; lugebit terra, fugiet Urbs tota deserta" (Jerem. iv. 7, 26-29);

"terra" ibi est Ecclesia, et "urbs" est ejus doctrina; describitur ita devastatio Ecclesiae per falsa doctrinae. "Veniet vastator super omnem Urbem, ut Urbs non evadat, et pereat vallis, et perdatur planities" (Jerem. xlviii. 8); similiter. "Ecce dedi te in Urbem munitam contra universam terram" (Jerem. i. 18);

haec ad Prophetam, quia per "prophetam" significatur doctrina Ecclesiae (n. 8). "In die illo cantabitur in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale" (Esaj. xxvi. 1{2});

"Fracta est Urbs magna in tres partes, et Urbes gentium corruerunt" (Apoc. xvi. 19{3});

Propheta vidit super monte alto structuram Urbis a meridie, et Angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen Urbis Jehovah ibi (Ezech. xl. 1, seq.);

"Fluvius, cujus rivi laetificarunt Urbem Dei" (Psalm. xlvi. 5{4} (B.A. 4)). "Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet Urbs contra Urbem et Regnum contra Regnum" (Esaj. xix. 2);

"Omne Regnum divisum contra se desolatur, et omnis Urbs divisa contra se non consistet" (Matth. xii. 25);

in his locis per "urbes" in Sensu spirituali intelliguntur doctrinae. (Ut quoque Esaj. vi. 11; cap. xiv. 12, 17, 21; cap. xix. 18, 19; cap. xxv. 1-3; cap. xxxiii. 8, 9; cap. liv. 3; cap. lxiv. 9 (B.A. 10); Jerem. vii. 17, 34; xiii. 18, 19 cap. xxxii. 42, 44; cap. xxxiii. 4{5}; Zeph. iii. 6; Psalm. xlviii{6}. 2; Psalm. lv. 9{7}; Psalm. cvii. 4, 7{8}; Matth. v. 14{9}; et alibi.) Ex significatione "urbis" constare potest, quid per urbes in hac parabola Domini intelligitur:

"Homo nobilis abiens ut acciperet sibi Regnum, dedit servis suis minas ad negotiandum: cum rediit vocavit servos; accessit primus dicens, Mina tua lucrata est decem minas; cui dixit, Bone serve, habebis potestatem super decem Urbes: et venit secundus, dicens, Mina tua lucrata est quinque minas; cui dixit, Tu esto super quinque Urbes" (Luc{10} xix. 12-19);

per "urbes" etiam hic significantur doctrinalia seu vera doctrinae; et per "esse super illis" est intelligens et sapiens esse; ita dare "potestatem super illas" est dare intelligentiam et sapientiam; "decem" significant multam, et "quinque" aliquam; quod per "negotiari" et "lucrari" intelligatur comparare sibi intelligentiam per usurpationem facultatum suarum, patet. Quod "Urbs sancta Hierosolyma" significet doctrinam Ecclesiae Novae, patet manifeste ab ejus descriptione (Apoc. cap. xxi.); describitur enim quoad dimensiones, tum quoad portas, et quoad murum et ejus fundamenta, quae, dum Hierosolyma significat Ecclesiam, non alia significare possunt quam quae ejus doctrinae sunt; Ecclesia nec aliunde est Ecclesia. Quia per "Urbem Hierosolymam" intelligitur Ecclesia quoad doctrinam, ideo vocatur illa "Urbs veritatis" (Sach. viii. 3, 4);

et in multis locis "Urbs Sancta," et hoc quia sanctum praedicatur de veris ex Domino (n. 173). @1 3, 4, 10, 12 pro "3, 4, 10, 11, 12"$ @2 1 pro "1, 2"$ @3 19 pro "18, 19"$ @4 5 pro "5, 6"$ @5 4 pro "3"$ @6 xlviii. pro "xlvii."$ @7 lv. 9 pro "xlviii. 9, 21"$ @8 4, 7 pro "2, 4, 5, 7"$ @9 14 pro "14, 15"$ @10 Luc. pro "Matth."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church