Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei," significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens. - Per "septem lampades" hic simile significatur quod per "septem candelabra" et quoque per "septem stellas" supra; quod per "septem candelabra" intelligatur nova Ecclesia in terris, quae in illustratione a Domino erit, videatur supra (n. 43); et quod per "septem stellas," nova Ecclesia in Caelis (n. 65); et quia Ecclesia est Ecclesia ex Divino quod a Domino procedit, quod est Divina Veritas, et vocatur Spiritus Sanctus, ideo dicitur, "quae sunt septem Spiritus Dei." Quod per "septem Spiritus Dei" significetur Divinum illud procedens, videatur supra (n. 14, 155).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church