Canons (Mongredien and Coulson) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. [I. DE DEO.] CAPUT PRIMUM. DE UNITATE DEI SEU QUOD UNUS DEUS SIT. 1. Quod supremum et intimum omnium doctrinalium ecclesiae, et inde universale illorum, sit cognitio et agnitio quod Deus unus sit. 2. Quod nisi unus Deus foret, non potuisset universum creari et conservari. 3. Quod in homine qui non agnoscit Deum, non sit ecclesia, ita non caelum. 4. Quod in homine qui non agnoscit unum Deum, sed plures, nihil ecclesiae cohaereat. 5. Quod universalis influxus a Deo et e caelo angelico in animam hominis sit, quod Deus sit, et quod unus sit. 6. Quod ratio humana ex multis in mundo percipere possit, si vult, quod Deus sit, et quoque quod unus. 7. Inde est quod in universo mundo non detur gens, cui est religio et sana ratio, quae non agnoscit et fatetur unum Deum. 8. Quod Scriptura, et inde doctrinae ecclesiarum in Christiano orbe, doceant quod unus Deus sit. 9. Sed quod qualis unus ille Deus est, populi et gentes abiverint et {1} abeant in diversum. @1 abeant pro "abeunt"$ 10. Quod abiverint et abeant in diversum de Deo, et de unitate Ejus, sint plures causae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church