Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 271

Previous Number Next Number See English 

271. QUOD MALA ET FALSA IN OMNI OPPOSITO SINT CONTRA BONA ET VERA, QUIA MALA ET FALSA SUNT DIABOLICA ET INFERNALIA, AC BONA ET VERA SUNT DIVINA ET COELESTIA. Quod malum et bonum sint opposita, tum falsum mali et verum boni, quisque dum audit id, agnoscit; sed quia illi qui in malo sunt, non sentiunt et inde non percipiunt aliter, quam quod malum sit bonum, malum enim jucundat illorum sensus, imprimis visum et auditum, et inde etiam jucundat cogitationes et sic perceptiones,* ideo agnoscunt quidem quod malum et bonum sint opposita, sed cum in malo sunt, ex jucundo ejus dicunt malum esse bonum, et vicissim. Sit pro exemplo; qui libertate sua ad cogitandum et ad faciendum malum abutitur, ille vocat id libertatem, ac oppositum ejus, quod est cogitare [et facere] bonum quod in se bonum est, servitutem, cum tamen hoc vere liberum est, illud autem servum. [2] Qui adulteria amat, vocat adulterari liberum, ac non licere adulterari vocat servum, sentit enim in lascivia jucundum, et in castitate injucundum. Qui in amore dominandi ex amore sui est, is in amore illo sentit jucundum vitae excedens jucunda alia cujusvis generis; inde omne id quod amoris illius est vocat bonum, et declarat malum omne id quod ei contrariatur,** cum tamen oppositum est. Simile est cum omni alio malo; quare tametsi quisque agnoscit, quod malum et bonum sint opposita, usque illi qui in malis sunt, contrariam ideam de oppositione illa fovent, et non alii justam quam qui in bonis sunt: nemo dum est in malo potest videre bonum, sed qui est in bono, potest videre malum: malum est infra sicut in spelunca[;] bonum est supra sicut in monte. * Prima editio: perceptiones;

** Prima editio: contrariatur;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church