Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in caelo; quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt, per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt, ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo; ac inventi, quod aliqui ex amore sui, ut magni in mundo apparerent, et sicut primates ecclesiae colerentur; aliqui autem ex amore mundi ut lucrarentur opes. Hi dum explorati sunt, quid scirent ex Verbo, compertum est quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum; et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, quia ipsi et mundus fuerunt fines, seu quod idem est, amores; et non Dominus et caelum: et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo; et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae caeli sunt; in quo statu non potest homo a Domino subduci ex proprio, et sic elevari in lucem caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per caelum recipere. Vidi etiam hos in caelum admissos; at cum ibi inventi sunt quod absque veris essent, dejecti sunt; sed usque remansit apud illos fastus quod meruerint. Aliter factum est cum illis qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi Verum quia est Verum, et quia inservit usibus vitae; non modo suae, sed etiam proximi. Illos vidi elevatos in caelum, et sic in lucem in qua est Divinum Verum ibi; et simul tunc exaltatos in sapientiam angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church