Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1041

Previous Number Next Number See English 

1041. "Et cornua decem."--Quod significet potentiam Verbi ex veris, constat ex significatione "cornuum," quod sint potentia veri contra falsum, et in sensu opposito potentia falsi contra verum (de qua (supra), n. 316, 567, 776); hic potentia veri ex Verbo contra falsum, quia in sequentibus dicitur, "Decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt; .... hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent igne; et Deus dedit in corda eorum .... dare regnum suum bestiae" (vers. 12, 16, 17);

ex quibus patet quod per "cornua decem," quae fuerunt bestiae coccineae, significetur potentia veri, ita Verbi, contra falsa; nam dicitur quod "odio habituri sint meretricem, et combusturi illam igne," et per "meretricem" significatur verum Verbi falsificatum, quod in se est falsum; quod non odio haberi et comburi, quam a vero Verbi in sua potentia, potest; ita ab illis qui in veris ex Verbo sunt, ac Verbum unice sanctum habent, et pro Divino Vero agnoscunt, et non respective dictamina Papae: sed de his plura in sequentibus. Quod "decem cornua" visa sint, est quia per "decem" significatur multum; ita per "decem cornua" multum potentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church