Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1043

Previous Number Next Number See English 

1043. "Et inaurata auro, et lapide pretioso."--Quod significet apparentiam religiosi istius in externis sicut foret ex spirituali bono et vero, cum tamen in internis est ex infernali malo et falso, constat ex significatione "auri," quod sit bonum spirituale, et malum ei oppositum, quod vocatur malum infernale; quod "aurum" significet bonum, videatur (supra) (n. 242): et ex significatione "lapidis pretiosi," quod sit verum ex origine spirituali, et quoque falsum ei oppositum, quod vocatur falsum infernale; quod "lapis pretiosus" sit verum ex origine spirituali, videatur (supra) (n. 717).

[2] Supra de bono et vero ex origine caelesti, et de bono et vero ex origine spirituali, aliqua dicta sunt; nunc de malo et falso quae illis opposita sunt, dicetur. Sicut caeli in duo regna, nempe in regnum caeleste et regnum spirituale, distincti sunt, ita quoque inferni in duo dominia illis regnis opposita distincti sunt; dominium oppositum regno caelesti vocatur diabolicum, et dominium oppositum regno spirituali vocatur infernale; distinguuntur illa dominia in Verbo per nomina "Diabolus" et "Satanas." Quod in infernis bina dominia sint, est quia caeli et inferni sibi oppositi sunt, ac oppositum correspondebit prorsus opposito, ut aequilibrium sit: omnium enim existentia et subsistentia, tam in mundo naturali quam in mundo spirituali, dependet a justo aequilibrio inter duo agentia quae sunt opposita, quae dum manifeste contra se mutuo agunt, per vires agunt; dum autem non manifeste, per conatus agunt. Per aequilibria in utroque mundo conservantur omnia; absque illo perirent omnia. Aequilibrium in mundo spirituali est inter bonum e caelo et malum ex inferno, et inde inter verum e caelo et falsum ex inferno; nam ita continue ordinatur a Domino, ut omnia genera et omnes species boni et veri in caelis sibi opposita habeant mala et falsa generum ex opposito correspondentium in infernis; ita bona et vera ex origine caelesti sibi opposita habent mala et falsa quae vocantur diabolica; similiter bona et vera ex origine spirituali, sibi opposita habent mala et falsa quae vocantur infernalia.

[3] Aequilibria trahunt suam causam ex eo, quod Divina bona et Divina vera, quae angeli in caelis a Domino recipiunt, eadem illa spiritus in infernis vertant in mala et falsa. Omnes angeli, spiritus et homines in aequilibrio inter bonum et malum, et inde inter verum et falsum, a Domino tenentur, ob causam ut sint in libero, et sic abducantur a malo ad bonum, et a falso ad verum, facile et sicut a se, dum a Domino; inde est quod etiam ex libero ducantur a bono ad malum seu a vero ad falsum, et hoc quoque sicut a se, tametsi ex inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church