Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1083

Previous Number Next Number See English 

1083. "Et iilam comburent igne." --Quod significet rejectionem totius religiosi quod sancta ecclesiae profanavit per amorem dominandi super illa et super caelum, constat ex significatione "comburere igne," quod sit destruere illa ecclesiae quae per amorem dominandi profanata sunt; nam poena profanationis sanctorum ecclesiae fuit comburi igne, ex causa quia ignis ille repraesentabat ignem inferni, et "comburi" significabat perire per illum, et ignis inferni est amor dominandi. Quod "comburi igne" hic sit poena profanationis sanctorum ecclesiae, est quia intelligitur "meretrix;" et per "Babylonem ut meretricem" significatur profanatio sanctorum ecclesiae per diabolicum amorem dominandi super illa. Simile quod per "comburi igne" significatur per "Topheth" in valle Hinnomi, ubi comburebant filios et filias, per quae in sensu spirituali etiam significatur profanatio verorum et bonorum ecclesiae, per "filios" vera ejus, et per "filias" bona ejus: simile fere significatur per "vallem Achoris," ubi Achan, qui ex devotione sumpsit, postquam lapidatus est, igne combustus est. Ex his constare potest quod per "comburent meretricem igne," significetur rejectio totius religiosi quod sancta ecclesiae profanavit per amorem dominandi super illa et super caelum; intelligitur rejectio a Reformatis, ut supra.

[2] (Continuatio de Verbo.) Quoniam trinum est in singulis Verbi, unum intra alterum, et hoc trinum est sicut sunt effectus, causa et finis, sequitur quod tres sensus in Verbo sint, unus intra alterum, nempe naturalis, spiritualis et caelestis; naturalis pro mundo, spiritualis pro caelis regni spiritualis Domini, et caelestis pro caelis regni caelestis Ipsius. (Quod omnes Caeli distincti sint in duo Regna, Spirituale et Caeleste, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.) Nunc quia unus sensus est intra alterum, primus qui est sensus litterae pro mundo naturali, secundus qui est sensus internus pro regno spirituali, ac tertius qui est intimus pro regno caelesti, sequitur quod homo naturalis hauriat suum sensum, angelus spiritualis suum, et angelus caelestis suum, ita quisque quod suae essentiae et naturae analogon est et convenit; hoc fit dum homo, quem Dominus ducit, legit Verbum.

[3] Sed hanc rem exempia illustrent. Dum legitur hoc praeceptum decalogi," Patrem tuum et matrem tuam honorabis," tunc homo in mundo per "patrem et matrem" intelligit patrem et matrem in terra, ut et omnes qui loco patris et matris sunt aut esse possunt; et per "honorare" intelli it illos honore habere: at angelus regni spiritualis per "patrem" inte igit Divinum Bonum, ac per "matrem" Divinum Verum, et per "honorare" intelligit amare: angelus vero regni caelestis per "patrem" intelligit Dominum, et per "matrem" caelum et ecclesiam, et per "honorare" intelligit facere.

[4] Dum legitur quintum praeceptum decalogi, "Non furaberis," tunc homo per "furari" intelligit furari, defraudare, sub aliqua specie auferre proximo sua bona; angelus autem regni spiritualis pro "furari" intelligit deprivare alium suis veris et bonis per falsa et mala; angelus vero regni caelestis pro "furari" intelligit non attribuere sibi illa quae Domini sunt, ut bonum amoris et verum fidei; sic bonum non fit bonum, nec verum fit verum, quia ab homine.

[5] Dum legitur sextum praeceptum, "Non adulteraberis," tunc homo per "adulterari" intelligit adulterium committere et scortari, tum spurca cogitare, lasciva loqui, et obscena facere; angelus autem regni spiritualis pro "adulterari" intelligit falsificari vera Verbi, et adulterare bona ejus; angelus autem regni caelestis pro "adulterari" intelligit blasphemare Dominum, caelum et ecclesiam.

[6] Dum legitur septimum praeceptum, "Non occides," tunc homo per "non occidere" etiam intelligit odio habere, et vindictam cupere usque ad necem; angelus autem regni spiritualis pro "occidere" intelligit necare animam hominis per scandala vitae et per ratiocinia, per quae homini mors spiritualis; angelus vero regni caelestis pro "occidere" intelligit inducere homini fidem quod Deus non sit, nec caelum et infernum; sic perit homo quoad vitam aeternam.

[7] Dum octavum praeceptum legitur, "Non false testaberis," tunc homo per "false testari" etiam intelligit mentiri et diffamare: at angelus regni spiritualis pro "false testari" intelligit dicere, confirmare et persuadere quod falsum sit verum ac malum sit bonum, aut vicissim quod verum sit falsum, et bonum sit malum; angelus autem regni caelestis pro "false testari" intelli it omne falsum contra Dominum, et contra caelum pro inferno.

[8] Ex his patet quomodo homo ex Verbo in littera haurit et evocat naturalem sensum, angelus spiritualis spiritualem, ac caelestis caelestem, paene sicut arboris lignum suum succum, folium suum, et fructus suum ex eadem terra; et quod mirabile, hoc fit in instanti, praeter quod angelus sciat quid homo cogitat, nec homo quid angelus, et usque tamen cogitationes unum sunt per correspondentias, sicut finis, causa et effectus unum sunt: actualiter etiam fines sunt in regno caelesti, causae in regno spirituali, et effectus in mundo naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church