Apocalypse Explained (Whitehead) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. "Quae est in medio paradisi De" Quod significet quod illuc spectent, et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "medii," quod sit centrum quo omnia quae circum circa spectant et ex quo procedunt (de qua supra, n. 97); et ex significatione "paradisi," quod sint cognitiones boni et veri et inde intelligentia (de qua n. 100, 108, 1588, 2702, 3220); et quia illa per "paradisum" significantur, ideo per "paradisum Dei significatur caelum; et quia caelum, etiam significatur ecclesia, nam ecclesia est caelum Domini in terris; quae vocantur "paradisus Dei" quia Dominus est in medio ibi, et ab Ipso est omnis intelligentia et sapientia. Quoniam hactenus non notum fuit quod omnia in Verbo per correspondentias scripta sint, et inde quod spiritualia ibi insint singulis quae ibi dicta, credunt quod per "paradisum," de quo agitur in secundo capite Geneseos, intelligatur hortus paradisiacus; sed non intelligitur ibi aliquis paradisus terrestris, sed paradisus caelestis, qui est illis qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt (videatur supra, n. 109, et in opere De Caelo et Inferno, n. 176, 185).

[2] Inde constare potest non solum quid per "paradisum" seu "hortum in Edene" significatum est, sed etiam quid per paradisos seu "hortos Dei" in Verbo: - Ut apud Esaiam, "Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ejus in Eden, et solitudinem in hortum Jehovae laetitia et gaudium invenietur in ea" (li. 3);

apud Ezechielem, "In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, (xxviii. 13);

haec dicuntur de Tyro, quia per "Tyrum" in Verbo significatur ecclesia quae in cognitionibus veri et boni, et inde intelligentia (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2201); intelligentia ejus inde est "Eden hortus Dei," similiter "lapis pretiosus" ex quo "tegumentum" (n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873). Apud eundem, "Ecce Aschur cedrus in Libano;... cedri non occultaverunt eam In horto Dei... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine; pulchram feci eam per multitudinem ramorum ejus, et aemulatae sunt illi omnes arbores Eden in horto Dei" (xxxi. 3, 8, 9);

per "Aschurem" in Verbo intelliguntur illi qui per cognitiones boni et veri rationales facti sunt, ita quibus mens illustrata e caelo. (Quod "Aschur" sit rationale hominis, videatur n. 119, 1186.)

[3] Aliquantum etiam hic explicabitur quomodo intelligendum est quod omnes cognitiones boni et veri spectent ad bonum amoris in Dominum, et quoque quod inde procedant, quae significantur per "Vincenti dabo edere ex arbore vitae quae est in medio paradisi Dei." Bonum amoris in Dominum est Ipse Dominus, quoniam Dominus est in sui amoris bono apud hominem, spiritum et angelum. Quod omnes cognitiones boni et veri illuc spectent seu ad Ipsum, notum est in Ecclesia Christiana; docet enim doctrina ibi, quod absque Domino nulla salus, et quoque quod in Domino omnis salus: cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo docent quomodo homo possit venire ad Deum, et conjungi Ipsi. (Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino et in Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma", n. 283, 296.) Inde constare potest quod omnia quae docet ecclesia ex Verbo spectent Dominum et amorem in Ipsum, ut finem ad quem. Quod omnes cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo procedant a Domino, etiam notum est in ecclesia; docetur enim ibi quod omne amoris et omne fidei sit e caelo, et nihil ab homine, et quod nemo possit amare Deum et credere in Ipsum a se. Amare Deum et credere in Ipsum involvunt omnia quae ecclesia docet, quae vocantur doctrinalia et cognitiones, quoniam ex his amatur et creditur: amor et fides absque praeviis cognitionibus non datur, nam absque illis foret homo vacuus.

[4] Ex his sequitur, quod sicut omne amoris et fidei procedit a Domino, ita quoque omnes cognitiones boni et veri quae faciunt et formant amorem et fidem. Quia omnes cognitiones boni et veri spectant Dominum et procedunt ab Ipso, et hoc significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei," ideo omnes arbores in paradiso vocantur "arbores vitae," et "arbores Jehovae" "arbores vitae" in Apocalypsi, "In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni), hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim" (xxii. (1,) 2);

et "arbores Jehovae" apud Davidem, "Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani quas plantavit" (Psalm. civ. 16):

inde quoque patet quod per "arborem vitae in medio paradisi" intelligatur omnis arbor ibi, hoc est, omnis homo, in cujus medio, hoc est, in quo est Dominus. Ex his et ex illis quae in praecedente articulo ostensa sunt, sciri potest quid significatur per quod Dominus daturus sit vincenti "edere de arbore vitae quae in medio paradisi Dei."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church