Apocalypse Explained (Whitehead) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. "Et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt." - Quod significet invectionem ab illis qui putant se in cognitionibus boni et veri esse, quia habent Verbum, et tamen non sunt, constat ex significatione "blasphemiae," quod sit vituperatio et invectio; et ex significatione "judaeorum," quod sint qui in cognitionibus boni et veri ex Verbo sunt, nam "Judah" in Verbi sensu supremo significat Dominum quoad amorem caelestem, in sensu interno regnum caeleste Domini et Verbum, et in sensu externo doctrinam e Verbo quae ecclesiae caelestis (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3881, 6363): inde constare potest quod per "blasphemiam dicentium se Judaeos esse et non sunt," significetur vituperatio et invectio ab illis qui dicunt se agnoscere Dominum, et esse in regno Ipsius, inque vera doctrina, quia habent Verbum, et non tamen sunt; in genere, qui dicunt se in cognitionibus boni et veri esse ex Verbo, et tamen in falsis et malis sunt.

[2] Qui nihil de sensu interno Verbi norunt, non aliter scire possunt quam quod in propheticis Verbi per "Jehudam" et "Judaeos"' intelligantur Jehudah et Judaei; ast per nomina eorum ibi non illi intelliguntur, sed omnes qui in vera doctrina ecclesiae sunt, ita qui in cognitionibus boni et veri ex Verbo, et in opposito sensu illi qui in falsa doctrina sunt, ita qui vera et bona Verbi adulteraverunt. Quod non Jehudah et Judaei sint intellecti, constare solum potest ex eo, quod sensus internus sit in singulis Verbi, et quoque in nominibus personarum et locorum, et quod in illo sensu non agatur nisi de rebus caeli et ecclesiae, inde quoque per nomina "Jehudae" et "Israelis;" et quia apud illos instituta fuit ecclesia in qua repraesentativa et significativa caelestium fuerunt omnia, ideo per nomina eorum significatum est id quod essentialiter facit ecclesiam, nempe in supremo sensu Ipse Dominus, et in interno Verbum Ipsius, ac in externo doctrina ex Verbo, ut supra dictum est. Inde patet quantum hallucinantur qui Secundum litteram credunt quod Judaei reducendi sint in Terram Canaanem, et quod illi electi et destinati sint ad caelum prae aliis; cum tamen pauci ex illa gente salvantur, quoniam non alii salvantur quam qui credunt in Dominum; et qui credit in Dominum in mundo, is credit in Ipsum post obitum; et illa gens prorsus a sua fide rejecit Ipsum.

[3] Quod per "Jehudam" intelligatur Dominus quoad regnum suum et quoad Verbum, constare potest a prophetico Israelis de filiis suis, quod cum evolvitur per sensum internum patet quid unaquaevis tribus in ecclesia repraesentavit. Quod tribus Jehudae repraesentaverit regnum Domini seu ecclesiam ubi Verbum, constat manifeste; nam de Jehudah dicitur, "Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti, fili mi:... non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum Venit Schilo, et Huic adhaesio populorum; qui ligabit ad vitem pullum asininum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae; dum laverit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genes. xlix. 11):

quod singula haec significent regnum Domini seu ecclesiam, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa explicantur.

[4] Qui scit quod per "Jehudam" intelligatur in supremo sensu Dominus, et in interno regnum Ipsius ac Verbum, ac in externo doctrina e Verbo, ac in opposito sensu illi qui negant Dominum et adulterant Verbum, scire potest quid per "Jehudam" plurimis in locis in Verbo significatur ut in sequentibus his: -

"Audite domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt" (Esai. xlviii. 1);

"domus Jacobi" et "Israelis" est ecclesia; "ex aquis Jehudae exire" est ex doctrina e Verbo, ecclesia enim inde est; quod "aquae" sint vera doctrinae ex Verbo, videatur supra (n. 71). "Filios Jehudae et filios Hierosolymae Vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeatis eos a terminis eorum... Fiet in die omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit,... et Jehudah in aeternum sedebit" (Joel iv. (B.A. iii.) 6, 18, 20):

"vendere filios Jehudae et filios Hierosolymae filiis Graecorum," est falsificare bona et vera ecclesiae; "in die illo," est quando finis illius ecclesiae est, et nova apud gentes instaurata; "omnes rivi Jehudae fluent aquis," significant abundantiam veri et boni ex Verbo illis qui in Nova Ecclesia; quod ex Verbo, significatur per quod "fons e domo Jehovae exibit." Inde patet quod per "Jehudam" qui "In aeternum sedebit," non intelligatur Jehudah seu Judaica gens, sed omnes illi qui in bono per vera ex Verbo sunt.

[5] Similia intelliguntur per "Jehudam" in sequentibus his locis: -

"Domus Jehudae miserebor, et salvabo illos et congregabuntur filii Jehudae et filii Israelis una, et ponent sibi caput unum, et ascendent e terra, quia magnus dies "Israelis" (Hosch. i. 7, 11);

"Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo; erunt Mihi in populum; habitabo namque in te:... tunc Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam" (Sach. ii. 15, 16 (B.A. 11, 12));

"Visitabit Jehovah Zebaoth gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos (sicut) equum gloriae in bello;... potentem reddam domum Jehudae" (Sach. x. 3, 6);

"Deus salvabit Zionem, et aedificabit urbes Jehudae et habitabunt ibi, et hereditabunt eam, et semen servorum Illius hereditabunt eam; et amantes nomen Jehovae habitabunt in ea" (Psalm. lxix. 36, 37 (B.A. 35, 36));

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi mei" (Esai. lxv. 9);

praeter in plurimis aliis locis. (Porro quod gens Judaica non intellecta sit in Verbo in illis locis et in aliis ubi vocantur "electi" et "heredes," videri potest ex illis quae de gente illa ex Arcanis Caelestibus allata sunt, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Ex his nunc constare potest quid significatur per "blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church