Apocalypse Explained (Whitehead) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. (Vers. 12.) "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra Ecclesiam qui in tentationibus sunt, constat ex significatione "scribere," quod sit ad recordationem (de qua n. 8620); ex significatione "angeli," quod sit recipiens Divini Veri, et in sensu supremo ipsum Divinum Verum procedens a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "Ecclesiae in Pergamo," quod sint illi intra ecclesiam qui in tentationibus sunt; quod ii sint qui intelliguntur per "Ecclesiam in Pergamo," patet a scriptis ad illam, quae sequuntur; aliunde non sciri potest quid per unamquamvis ecclesiam ex septem significatur. Nam, ut prius ostensum est, non intelligitur aliqua ecclesia in Epheso, in Smyrna, in Pergamo, Thyatira, Sarde, Philadelphia et Laodicea, sed omnes qui ab ecclesia Domini sunt; et per unamquamvis aliquid quod facit ecclesiam apud hominem. Et quia prima ecclesiae sunt cognitiones veri et boni, et affectio veri spiritualis, ideo de illis primum actum est, nempe in scriptis ad Angelum Ephesinae et Smyrnensis Ecclesiae, de cognitionibus veri et boni ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, et de affectione veri spirituali ad Angelum Smyrnensis Ecclesiae: et quia nemo potest imbui cognitionibus veri et boni quoad vitam ac persistere in affectione veri spirituali, nisi subeat tentationes, ideo nunc de illis agitur in scriptis ad Angelum Ecclesiae in Pergamo. Inde apparet quo ordine sequuntur illa quae sub nominibus septem ecclesiarum docentur.

[2] Quod dicatur "Ad Angelum Ecclesiae scribe," et non Ad Ecclesiam, est quia per "Angelum" significatur Divinum Verum, quod facit ecclesiam; Divinum enim Verum docet quomodo homo victurus est ut fiat ecclesia. Quod per "angelum" in Verbo in sensu ejus spirituali non intelligatur aliquis angelus, sed in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo is qui recipit illud, constare potest ex eo quod omnes angeli sint recipientes Divini Veri a Domino; et quod nullus angelus sit ex se angelus, et quod tantum angelus sit quantum illud recipit: nam angeli prae hominibus sciunt et percipiunt quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab ipsis sed a Domino; et quia bonum amoris et verum fidei faciunt sapientiam et intelligentiam eorum, et hae totum angelum, ideo norunt et dicunt se modo esse recipientes Divini procedentis a Domino, et sic in eo gradu esse angelos in quo id recipiunt; inde est quod velint ut "angeli" intelligantur spiritualiter, quod est abstracte a personis, nempe Divina Vera. Per Divinum Verum intelligitur simul Divinum Bonum, quoniam unita procedunt a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13,140).

[3] Nunc quia Divinum Verum procedens a Domino facit angelum, ideo in supremo sensu in Verbo per "Angelum" intelligitur Ipse Dominus: - Ut apud Esaiam, "Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum et indulgentiam suam Hic redemit eos et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis" (lxiii. 9);

apud Mosen, "Angelus qui redemit me ab omni malo, benedicat" illis (Gen. xlviii. 16);

apud eundem, "Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via;... caveto tibia faciebus Ipsius, quia nomen meum in medio Illius" (Exod. xxiii. 20-23).

[4] Quia Dominus quoad Divinum Verum vocatur "Angelus," ideo etiam Divina vera in sensu spirituali intelliguntur per "angelos," ut in sequentibus locis: -

"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno suo omnia offendicula,... in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum" (Matth. xiii. 41, 49);

In consummatione saeculi Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabit electos e quatuor ventis" (Matth. xxiv. (3,) 31);

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (Matth. xxv. 31);

Dixit Jesus, "Exhinc videbitis caelum se aperiens, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis" (Joh. i. 52 (B.A. 51)). In his locis in sensu spirituali per "angelos" intelliguntur Divina vera, et non angeli; ut in locis antecedentibus, quod in consummatione saeculi "angeli collecturi sint omnia offendicula," "separaturi malos e medio justorum," quod "collecturi electos cum tubae voce magnae quatuor ventis," et quod "Filius hominis cum angelis sessurus super throno gloriae:" ibi non intelligitur quod angeli id una cum Domino facturi sint, sed quod solus Dominus per Divina sua vera; quoniam angeli nihil potentiae ex se habent, sed omnis potentia est Domino per Divinum suum Verum (videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 230-233). Simile intelligitur per quod "visuri angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis;" nempe quod Divina vera in Ipso et ab Ipso essent.

[5] Per "angelos" etiam alibi intelliguntur Divina vera quae a Domino, proinde Dominus quoad Divina vera: ut, Quod septem angelis datae sint septem tubae, et quod angeli illi tubis clanxerint (Apoc. viii. 2, 6-8, 10, 12, 13; cap. ix. 1, 13, 14);

dicitur quod datae sint angelis tubae, et quod illis clanxerint, quia per "tubas" et illarum "clangorem" significatur Divinum Verum revelandum (videatur supra, n. 55). Similia etiam intelliguntur Per angelos pugnantes contra draconem (Apoc. xii. 7,9);

Per angelum volantem in medio caeli habentem Evangelium aeternum (Apoc. xiv. 6);

Per septem angelos effundentes septem phialas (Apoc. xvi. 1-4, 8, 10, 12);

Per duodecim angelos super duodecim portis Novae Hierosolymae (Apoc. xxi. 12);

quod ita sit, videbitur etiam in sequentibus.

[6] Quod per "angelos" intelligantur Divina vera quae sunt a Domino, patet manifeste apud Davidem:

Jehovah "facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammantem" (Psalm. civ. (1)4);

per quae significatur Divinum Verum et Divinum Bonum; nam "ventus" Jehovae in Verbo significat Divinum Verum, et "ignis" Ipsius Divinum Bonum. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut quod "ventus narium" Jehovae sit Divinum Verum, n. 8286: quod "quatuor venti" sint omnia veri et boni, n. 3708, 9642, 9668: quod inde "respirare" in Verbo significet statum vitae fidei, n. 9281: ex quibus patet quid significatur per quod Jehovah "inspiraverit" in nares Adami, Genes. ii. 7;

per quod Dominus "inspiraverit" in discipulos, Joh. xx. 22:

per quod dicatur "Ventus quo vult spirat, et vocem ejus audis, et non scis unde venit," Joh. iii. 8, de quibus videatur n. 96, 97, 9229, 9281; et insuper n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3829, 3893: quod "ignis flammans" sit Divinus Amor et inde Divinum Bonum, in opere De Caelo et Inferno, n. 133-140, 566-568; et supra, n. 68.)

[7] Quod "angelus" significet Divinum Verum procedens a Domino, patet manifeste ex his in Apocalypsi, "Mensus est murum" Novae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli" (xxi. 17):

quod murus Hierosolymae non sit "mensura angeli," quisque videre potest; sed quod sint omnia vera tutantia, quae per "angelum" ibi intelliguntur, patet a significatione "muri Hierosolymae," et a significatione numeri "centum quadraginta quatuor." (Quod "murus" significet omnia vera tutantia, videatur n. 6419: quod numerus "centum quadraginta quatuor" significet Omnia veri in complexu, n. 7973: quod "mensura" significet quale rei quoad verum et bonum, n. 3104, 9603, 10262; videantur etiam illa quoad sensum spiritualem explicata in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 1.)

[8] Quia per "angelos" in Verbo significantur Divina Vera, ideo homines ex quibus Divina vera aliquoties in Verbo dicuntur "angeli:" ut apud Malachiam, "Labia sacerdotis custodire debent scientiam, et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae (Zebaoth) ille" (ii. 7):

is "angelus Jehovae" dicitur ex eo, quod doceat Divinum Verum; non quod is sit angelus Jehovae, sed Divinum Verum quod docet. Notum etiam in ecclesia est quod nemini sit Divinum Verum ex se: "labia" etiam ibi significant doctrinam veri, et "lex" ipsum Divinum Verum. (Quod "labia" significent doctrinam veri, videatur n. 1286, 1288; et quod "lex" ipsum Divinum Verum, n. 3382, (1)7463.)

[9] Inde quoque est quod Johannes Baptista dicatur "angelus:" "Jesus dixit, Hic est de quo scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante Te" (Luc. vii. 27);

causa quod is dictus sit "angelus" est quia per illum in sensu spirituali significatur Verbum, quod est Divinum Verum, similiter ac Elias. (Videatur n. (2)7643, 9372. Et quod significatur, hoc per personam in Verbo intelligitur, videatur n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229.)

[10] Dicitur quod per "angelos" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur Divina vera a Domino procedentia, quoniam haec faciunt angelos; et dum loquuntur illa, non ex se loquuntur sed ex Domino: quod ita sit non modo sciunt sed etiam percipiunt angeli; homo qui credit quod nihil fidei sit a se sed a Deo, id quoque scit, sed non percipit. Quod nihil fidei sit ab homine, sed omne a Deo, est quod nihil veri, quod vitam habet, sit ab homine sed a Deo; nam verum est fidei, et fides est veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church